Jump to content

Ludmila Karačkina

E Vicipaedia
Wikidata Ludmila Karačkina
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 3 Septembris 1948; Rostovia ad Tanaim
Patria: Unio Sovietica, Ucraina, Russia

Ludmila Georgii filia Karačkina[1], die 3 Septembris anno 1948 Rostoviae nata) est astronoma Sovietica et Russica, in Universitate Rostoviensi educata, quae asteroides 130 invenit. Asteroides 8019 Karachkina eius nomine appellatus est. In Observatorio Astrophysico Crimaeae laborabat.

  1. Russice Людмила Георгиевна Карачкина

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • De Ludmila Karačkina (Russice)