Lysis

Lysis (Graece Λύσις) est opus philosophi Platonis de amicitia. Constat in dialogo ficto inter auctoris magistrum Socratem et pueros Lysim et Menexenum. Praeterea adsunt adulescentes Hippothales et Ctesippus. Quid sit amicitia (φιλία) quaeritur sed ut saepe fit in primis Platonis dialogis investigatio in aporiam evadit[1] nec ulla definitio probatur.
De personis
[recensere | fontem recensere]Sermo, qui non coram lectoribus, ut ita dicam, agitur sed narratur a Socrate amico alicui, anno incerto in palaestra Mercurialium[2] die habetur, qui dies festus causa est cur pueri et adulescentes invicem mixti sint. Praeter Socratem qui interrogationem ducit personae sunt hae:
- Lysis, Democratis filius e demo Aexona, puer decorus est circiter duodecim annorum aut paulo magis, amicus coaevi Menexeni et nobili loco natus, cuius familia equos nutrit et maiores iam Olympicis certaminibus vicerunt.
- Menexenus, filius Demophontis, et ipse puer nobili loco natus magnam amicitiam cum Lyside fovet. Idem est atque ille qui postea nomen suum libro Platonis Menexenus dabit. Fuit enim discipulus Socratis qui morti magistri sui in carcere adfuit[3].
- Hippothales, Hieronymi filius, pluribus annis maior natu et iam adulescens, Lysidem amat cui poemata aliaque scripta dedicat[4].
- Ctesippus, discipulus Socratis et Menexeni consobrinus[5].
Quia de amicitia agitur pleraque philosophica investigatio inter Socratem et duos amicos pueros fit qui saepissime nihil aliud loqui sciunt nisi Socrati adsentiri. Ita philosophus suas hypotheses ipse refutare pergit donec in aporiam incidat.
De argumento
[recensere | fontem recensere]
Socrates Lysidem et Menexenum de amicitia (cuius ipse maxime cupidus esse fatetur) interrogat: nam eius rei periti esse debent quoniam magna amicitia inter se coniuncti sunt. Primum Menexenum rogat utrum amans an amatus amicus potissimum dicendus sit nisi fortasse putat ambos necessario similiter amare debere. Omnia responsa tamen refutationem admittunt. Deinde Lysidem rogat an, ut canunt poetae, omnis homo similes sui amet. Tunc vero amicitiam inter malos oriri oportet, quod Socrates omnino negat. Nisi contraria sese invicem attrahunt, ut canunt alii poetae: tunc vero boni malos amarent quod absurdum videtur. Socrates ipse proponit amicitiam e cupiditate oriri eius quod nobis desit ac tamen aliquo modo nobis aptum (οἰκεῖον 'familiare') esset: statim atque pueri ei adsensi sunt ipse suspectam habet hypothesem suam: nonne istud 'aptum' idem sit atque illud 'simile' quod nuper reiecerint? Tum paedagogi pueros requirunt atque domum reducunt. Sermo intermittitur et ignorantiam suam fateri cogitur Socrates.
Notae
[recensere | fontem recensere]Editiones
[recensere | fontem recensere]- Collection des Universités de France: Platon, Oeuvres complètes. Tome II, Hippias majeur, Charmide, Lachès, Lysis, texte établi et traduit par Alfred Croiset, Les Belles Lettres, 1921
- Michael Bordt (ed.): Platon, Lysis. Übersetzung und Kommentar (Werke. Übersetzung und Kommentar tomus V 4). Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 1998, ISBN 3-525-30419-6 Recensio critica Altera recensio critica
- Stefano Martinelli Tempesta, La tradizione testuale del Liside di Platone. (Pubblicazioni della Facoltà di Lettere e Filosofia dell’ Università degli Studi di Milano 173). Florentiae, 1997. Recensio critica
- Franco Trabattoni, Stefano Martinelli Tempesta et al. (ed.): Platone, Liside, 2 vol., LED, Mediolani 2003–2004, ISBN 88-7916-230-6 & 88-7916-231-4
- Paul Vicaire (ed.): Platon, Lachès et Lysis, Presses Universitaires de France, Parisiis 1963 Recensio critica
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- David Bolotin, Plato's dialogue on friendship : an interpretation of the " Lysis ", Londini, Cornell University Press, 1979 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Antoni Bosch-Veciana, Amistat i Unitat en el Lisis de Plató. El Lisis com a narració d’una συνουσία dialogal socràtica, Barcelona, 2003 Recensio critica
- William Eaton, "Friendship, Deception, Writing: Within and Beyond Plato's "Lysis"", Agni, 2016: 220-236
- Eugene Garver, "The Rhetoric of Friendship in Plato's Lysis", Rhetorica: A Journal of the History of Rhetoric, 2006: 127-146
- James Haden, "Friendship in Plato's "Lysis"", The Review of Metaphysics, 1983: 327-356
- Horst Peters, Platons Dialog Lysis : ein unlösbares Rätsel ?, Francofurti, P. Lang, 2001
- Maria Lualdi, Il problema della philia e il Liside platonico, Mediolani, 1974 Recensio critica
- Mary P. Nichols, Socrates on friendship and community: reflections on Plato’s Symposium, Phaedrus, and Lysis, Cambridge University Press, 2009 Recensio critica
- "Friendship and Community in Plato's "Lysis"", The Review of Politics, 2006: 1-19
- Terry Penner, Christopher Rowe, Plato ’s Lysis, Cambridge University Press, 2005 Recensio critica Altera recensio critica
- David B. Robinson, "Plato's "Lysis": The Structural Problem", Illinois Classical Studies, 1986: 63-83
- Thomas M. Robinson et Luc Brisson (curatores), Plato Euthydemus, Lysis, Charmides : proceedings of the V Symposium platonicum selected papers, Academia, 2000 Recensio critica
- Evan Rodriguez, “More than a Reductio: Plato’s Method in the Parmenides and Lysis”, Études platoniciennes [Online], 2019.
- Florian G. Stickler, Neudurchgang durch Platons Frühdialog "Lysis" : von semantischen Systemen, Affektionen hin zur sokratischen Pädagogik, Würzburg, Königshausen und Neumann, 2010 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- David Wolfsdorf, "Φιλία in Plato's "Lysis"", Harvard Studies in Classical Philology, 2007: 235-259
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Textus apud Vicifontem