Maia (Atlantis)

Maia (Graece Μαῖα) in mythologia Graeca est filia Atlantis et Pleiones Oceanitidis, antiquissima e septem Pleiadibus. In Cyllene monte Arcadiae nata, saepe inter Oreades, nymphas montanas, numeratur. Stellae Pleiadi Maiae respondet.
Nocte occulta, a Iove (deo qui Graece Zeus appellatur) compressa, in antro Cylleneo Mercurium (Hermen) peperit, qui iam primo die furta faciens pecudes Apollinis surripuit et lyrae usum excogitavit. Etiam Arcadem, ex Callisto et Iove natum, educavit.
In religione Romana Maia cum notionem incrementi significabat: nomen eius cum vocibus maior et maiestas coniungitur. Initio fortasse dea distincta, per Hellenizationem culturae Latinae, fabulas Graecas assumpsit. Cum Vulcano in arcanis precibus coniuncta, item cum Tellure, Bona Dea, Iunone, Fauna, et Magna Matre aequata est. Mense Maio, ex eius nomine appellato, flamen Vulcani ei porcam praegnantem sacrificabat. Mercurius, eius filius, genuit Lares, qui quoque Maio mense colebantur.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Maiam spectant. |
- Descriptio et citaitones de Maia apud situm Theoi
![]() |
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |