Jump to content

Manuel González Sanz

E Vicipaedia
Wikidata Manuel González Sanz
Res apud Vicidata repertae:
Manuel González Sanz: imago
Manuel González Sanz: imago
Nativitas: 2 Aprilis 1968; Urbs Sancti Iosephi in Costarica
Patria: Costarica

Manuel González Sanz (die 2 Aprilis 1968 natus in urbe Sancti Iosephi Costaricensi) est legatus et politicus.

Alumnus est universitatum Costaricensis (ubi postea professor meruit), Columbiae et Georgiopolitanae. Legatus est Nationibus Unitis ab anno 2002, minister a commercio exteriori ab 2004 usque in 2006. Minister a rebus externis factus est die 8 Maii 2014, praeside Ludovico Gulielmo Solís, quod officium usque ad eundem diem anni 2018 implevit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Manuelem González Sanz spectant.