Jump to content

Marcianopolis

E Vicipaedia
Marcianopolis in Moesia secunda imperatoris Diocletiani.
Nummus portam urbis ostendens. Imperatores sunt Macrinus et Diadumenianus.

Marcianopolis (Graece Μαρκιανούπολις, Bulgarice Марцианопол ; hodie Devnia in Bulgaria) fuit civitas ab imperatore Traiano circa 106 post bella Dacica in Moesia Inferiore condita et ita appellata in honorem sororis Ulpiae Marcianae[1]. Circiter 20 chiliometra a portu Odesso et Ponto Euxino ad occidentem distabat. Ad vias magni momenti iacebat[2].

Commodo imperante civitas iure cudendae monetae donata est atque plurimi nummi sub dynastia Severorum cusi sunt. Ab anno 238 Gothorum incursiones urbi minitari coeperunt qui tamen ad tempus a praeside Tullio Menophilo repulsi sunt. Quarto saeculo caput Moesiae II fuit a Diocletiano in dioecesi Thracia creatae. Tum maxima civitas in Thracia fuisse a Zosimo iudicabatur[3]. Inter 366 et 370 imperator Valens ibi consedit unde bellis Gothicis praeesset[4]. Anno 377 prope urbem comes Lupicinus a Gothis victus est[5]. Iustinianus urbem postea restituit atque munivit quae sedes episcopalis fuit. A septimo saeculo Slavis regionem occupantibus nisi in ecclesiasticis scriptis nomen Marcianopolis ex usu abolitum est.

Nuper anno 1986 museum operum tessellatorum in situ creatum est.

Serapidis templum in nummo aeneo Marcianopolitanorum.

Diu post eventa fabula ad Marcianopolim conditam spectans circumferebatur quam Iordanes scriptor nobis tradidit: cum Marcianae ancilla aquam e rivo haurire vellet vas aureum per casum in profunda decidisse et longe postea rursus ex undis emersisse. Quod miratum Traianum in ipso loco novam urbem condidisse atque Marcianopolim appellasse. Haec sunt verba Iordanis:

Et quia Marcianopolim nominavimus, libet aliqua de eius situ breviter intimare. Nam hanc urbem Traianus imperator hac re, ut fertur, aedificavit, eo quod Marciae sororis suae puella, dum lavat in flumine illo qui nimii limpiditatis saporisque in media urbe oritur Potami cognomento, exindeque vellit aquam haurire, casu vas aureum quod ferebat in profundum decidit, metalli pondere praegravatum longeque post ab imis emersit; quod certe non erat usitatum aut vacuum sorberi aut certe semel voratum undis respuentibus enatare. His Traianus sub admiratione conpertis fontique numinis quoddam inesse credens conditam civitatem germanae suae in nomine Marcianopolim nuncupavit.

  1. Ammianus XXVII.4.12. Zosimus 1.42.1 et 4.10.3. Iordanes, Getica 16.93.
  2. Adriana Panaite, "Roads and the Roman Landscape in Moesia Inferior" in The Roman Lower Danube Frontier: Innovations in Theory and Practice, 2023: 63-88
  3. Historia nova 4.10.3.
  4. Ammianus XXVII.5.5-6.
  5. Ammianus XXXI.5.4-9

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
Marcianopolis in Tabula Peutingeriana.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]