Marcus Horatius M.f. Pulvillus
Marcus Horatius M.f. Pulvillus (nescimus, quando natus mortuusve sit) fuit consul Romanus sexti saeculi a.C.n. exeuntis.
De gente
[recensere | fontem recensere]Gente Horatia ortus erat, quae tum heroibus praeclara erat (trigemini Horatii et Horatius Cocles) sed iam quinto saeculo a.C.n. exstincta esse videtur. Praecipua tamen res a Marco Horatio gesta non ad bellum sed ad religionem pertinebat. Traditur enim templum Iovis Capitolini dedicasse unde fortasse cognomen Pulvillum traxit siquidem deminutivum pulvini est (cf pulvinar) et ad cultum deorum pertinet. Secundum Dionysium Halicarnassensem[1] Marcus erat patruus Horatii Coclitis illius qui hostes iam victores a transitu pontis Sublicii eximia virtute arcuit. Filius quoque ei fuit, Gaius Horatius M.f. Pulvillus consul anno 477 a.C.n., fortasse iterum 457 a.C.n.
De cursu honorum
[recensere | fontem recensere]Antequam consul fieret
[recensere | fontem recensere]Horatius Luci Tarquinii Superbi regis vicarius in exercitu Romano Ardeam oppugnante relictus, cum nuntius de seditione qua rex urbe Roma expulsus erat adlatus est, statim reditum in castra ei negare constituit atque ita regnum abdicare coegit[2]. Quo facto Titus Herminius et Marcus Horatius indutias quindecim annorum cum Ardeatibus fecerunt atque copias domum duxerunt.
De primo consulatu
[recensere | fontem recensere]Itaque primo anno Reipublicae liberae (509 a.C.n.) consul suffectus in locum Spurii Lucretii creatus est et collegam Publium Valerium Poblicolam habuit quocum et postea anno 507 iterum consulatum gessit[3]. Quamquam Valerius tum potentior in re publica erat atque templum Iovis in Capitolio a regibus Etruscis aedificatum dedicare cupiebat, sive sorte ducta sive quia absente eo inimici et adversarii Valerii consociati ut ita fieret effecerunt[4], hoc munus alteri consuli evenit. De quo certamine mira fabula narrata est : nam cum Horatius postes templi manu iam teneret atque sacra verba nuncuparet, frater alterius consulis, Marcus Valerius[5], filium Horatii ab hostibus occisum esse falso rettulit ne dedicationem peragere posset pater lugens (luctus enim "impurum" facere vulgo credebatur). At Marcus Horatius filium lugere recusavit atque sacras caerimonias, velut non animi perturbatus, perfecit. Titus Livius et Plutarchus hunc eventum ad primum consulatum Marci Horatii referunt, Tacitus vero in Historiis[6] suis et Dionysius Halicarnassensis ad secundum (507 a.C.n.). Valerius Maximus (qui historicus non est) Horatium non tamquam consulem sed tamquam pontificem inducit. Nomen dedicatoris quidem dubium esse non videtur quia templa veteres inscriptiones servabant[7].
De secundo consulatu
[recensere | fontem recensere]Consul iterum Marcus Horatius pugnae prope Tiberim flumen contra regem Etruscum Porsennam interfuit, in qua graviter vulneratus est. Ambobus consulibus sauciis exercitus Romam versus iam fugiebat et hostes sequebantur urbem ex impetu capturos sperantes cum Horatius Cocles patriam servavit. Mox Horatius consul filium obsidem pacis causa ad Etruscos misit[8]. Nec quicquam amplius de illo viro accepimus...
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Dionysius Halicarnassensis, libro quinto Antiquitatum Romanarum cap. 19,21,23,35.
- Plutarchus, Vita Poplicolae cap. XIV.
- Titus Livius, libro secundo Ab Urbe condita capite octavo.
- Valerius Maximus, libro quinto Factorum dictorumque memorabilium, 10,1
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ant. Rom. V,23.
- ↑ Dion. Hal. IV,85.
- ↑ Sic Dionysius, Titus Livius illum secundum consulatum ignorat, ad quem Tacitus alludit.
- ↑ Sic Plutarchus.
- ↑ A Plutarcho nominatur (XIV,6), Titus Livius de Valeri "necessariis" loquitur. Dionysius nihil de ea re tradidit.
- ↑ III,72,1.
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 5, c. 719
- ↑ Ant. Rom. V,35.
Antecessores: T. Lucretius Tricipitinus et Publius Valerius Volusi f. Poblicola II |
Consul 507 a.C.n. cum Publio Valerio Volusi f. Poblicola III |
Successores: Spurius Larcius Rufus (Flavus) et Titus Herminius Aquilinus |