Jump to content

Titus Herminius Aquilinus

E Vicipaedia

Titus Herminius Aquilinus consul Romanus saeculo 6 a.C.n. fuit.

Origine Etrusca erat. Gens Herminia initio rei publicae duos consules (alter est Lars (or Sp.) Herminius Coritinesanus (Aquilinus)) habet, sed nihil de ea post saeculum 5 audimus[1].

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 507 cum aliis Pontem Sublicium contra Porsennam regem Etruscorum defendisse traditum est. Anno 506 consul creatus est et cum collega Spurio Larcio Rufo iterum contra Etruscos et Latinos pugnavit[2]: legatus alae equitum in pugna apud Regillum lacum imperatorem Latinorum Octavium Mamilium necavisse dicitur.

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 5, c. 437
  2. Livius, Ab urbe condita, II 10, 6-7; 11, 7-10


Antecessores:
Publius Valerius Volusi f. Poblicola III, Marcus Horatius M.f. Pulvillus II
Consul
506 a.C.n.
cum
Spurio Larcio Rufo
Successores:
Marcus Valerius Volusi f. (Volusus?), Publius Postumius Q.f. Tubertus