Marcus Valerius M.f. Messalla
Appearance
Marcus Valerius M.f. Messalla (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 167 a.C.n.) vir publicus Romanus erat.
Gens
[recensere | fontem recensere]Filius eius Marcus Valerius Messalla anno 161 a.C.n. consulatum adeptus est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Valerius anno 193 praetor peregrinus fuit[1]. Postquam semel frustra consulatum appetivit, anno 188 una cum Gaio Livio M.f. Salinatore electus est[2] neque autem Pisae cum Liguribus in provincia multum effecit[3]. Anno 181 legatus Lucii Aemilii Paulli in Liguriam rediit[4]. Anno 174 legatus in Macedoniam missus est[5]. Ab anno 172 XVvir sacris faciundis erat et post annum 167 mortuus est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Jens Bartels, "V. Messala, M. [I 35]" in Der Neue Pauly vol. 12/1 (Stutgardiae: Metzler, 2002. ISBN 3-476-01482-7) col. 1100.
Notae
[recensere | fontem recensere]
Antecessores: Gnaeus Manlius Vulso et Marcus Fulvius M.f. Nobilior |
Consul 188 a.C.n. cum Gaio Livio M.f. Salinatore |
Successores: Marcus Aemilius M.f. Lepidus I et Gaius Flaminius C.f. |