Gaius Livius M.f. Salinator
Gaius Livius M.f. Salinator (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 170 a.C.n.) vir publicus Romanus erat.
Gens
[recensere | fontem recensere]Pater eius Marcus Livius M.f. Salinator bis (annis 219 et 207) consul Romanus fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 204 aedilis curulis fuit et 202 praetor duabus legionibus in Bruttio praefuit. Inter Bellum Secundum Maecedonicum contra Philippum V regem praefectus classis erat. Anno 193 e proelio apud Mutinam contra Boios dux equitatus sociorum victor abiit[1]. Anno 192 frustra candidatus consulatus fuit, anno 191 praetor II Antiochum III regem Syriae in pugna navali apud Ephesum vicit[2]. Quo facto classem ad Hellespontum duxit cuius litora pacavit subegitque, securum transitum in Asiam Scipionibus bellum cum Antiocho III gesturis ut praeberet[3]. Anno 190 legatus ad regem Prusiam I missus est, quocum societatem iniit contra Antiochum III[4]. Anno 188 una cum Marco Valerio M.f. Messalla consulatum administravit atque provinciam Galliam suscepit. Ibi oppidum Forum Livii condidit. Livius eius mortem anno 170 a.C.n. rettulit[5], sed sub anno 167 a.C.n. de Livio vivo scripsit[6].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Carolus-Ludovicus Elvers" in Der Neue Pauly vol. 7 (Stutgardiae: Metzler, 1999. ISBN 3-476-01477-0) col. 372.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita XXXV 5,8-10
- ↑ Appianus, Syriaca, 101-108. Titus Livius XXXVI.42.
- ↑ Appianus, Syriaca, 112-113 et 121-123. Titus Livius XXXVII.9.5-11.
- ↑ Titus Livius, op.cit. XXXVII 25,13-14; Polybius, Historiae XXI 11,12
- ↑ Titus Livius, op.cit., XLIII 11,13
- ↑ Titus Livius, op.cit., XLV 22,11
Antecessores: Gnaeus Manlius Vulso et Marcus Fulvius M.f. Nobilior |
Consul 188 a.C.n. cum Marco Valerio M.f. Messalla |
Successores: M. Aemilius M.f. Lepidus I et Gaius Flaminius C.f. |