Jump to content

Monica Muscă

E Vicipaedia

Monica (Dacoromanice Monica Octavia vel Mona) Muscă (nata die 4 Maii 1949 nomine Monica Nicoară in Potaissa in Claudiopoli circulo) rerum politicarum perita Dacoromanica est.

Apud Universitatem Timisvariensem philologiae studebat atque professor linguae Dacoromanicae nominata est. Praesertim studentes peregrinos linguam Dacoromanicam docet.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1995 sodalis factionis PN-L fuit atque anno 1996 primo legata ad Cameram Legatorum Romaniae electa est atque ad annum 2008 mansit. A die 29 Decembris 2004 ad usque 22 Augusti 2005 ministra culturae Romaniae fuit. Anno 2006 enuntiatum est Muscăm clandestinum speculatricem regiminis communistarum fuisse. Itaque e factione PN-L, cuius praeses vicaria fuit, exclusa est. Anno 2010 iudicium huius criminis sublatum est[1]. Postquam Nicolaus Iohannis praeses Romaniae electus est, anno 2014 enuntiavit se iterum ad rem publicam accessurum[2].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]