Iulius Winkler
Iulius (Dacoromanice Iuliu) Winkler (natus die 14 Martii 1964 Hunnopolis) machinator et vir publicus Dacoromanicus e gente Hungarica est.
Munus
[recensere | fontem recensere]Winkler apud universitates Petroșaniensem oeconomiae et Polytevhnicam Timisvariensem electrotechnicae studebat et machinator factus est. Ad annum 1999 machinator in variis societatibus commercialibus operam dedit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Winkler, sodalis factionis Hungarorum (UDMR) anno 2000 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad annum 2004 mansit. A die 29 Decembris 2004 ad usque 5 Aprilis 2007 in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu minister delegatus commercii fuit et deinde brevi tempore secretarius statalis in ministerio parvarum et mediarum firmarum. Die 30 Iulii 2007 minister communicationis et societatis informaticae Romaniae in eodem consilio ministrorum fuit. Die 25 Novembris eiusdem anni legatus ad Parlamentum Europaeum electus est et annis 2009 et 2014 iterum creatus est[1].
Familia
[recensere | fontem recensere]Uxorem duxit atque filium habet.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Curriculum vitae apud situm interretialem Camerae Legatorum Romaniae
- Data Iulii Winkler apud situm interretialem Parlamenti Europaei
Notae
[recensere | fontem recensere]
Stelianus Pintelie 1990 · Andreas Chirică 1990 · Hadrianus Turicu 1994 · Mircea Coșea 1996 · Ioannes Ovidius Muntean 1996 · Virgilius Popescu 1996 · Sorin Pantiș 1996 · Daniel Nica 2000 · Hadriana Țicău 2004 · Zsolt Nagy 2004 · Iulius Winkler 2007 · Carolus Borbély 2007 · Gabriel Sandu 2008 · Valerianus Vreme 2010 · Răzvan Mustea 2012 · Daniel Nica 2012 · Răzvan Cotovelea 2014 · Sorin Grindeanu 2014 · Marius Bostan 2015 · Dragos Tudorache (pro tempore) 2016 · Delia Popescu 2016 · Augustinus Jianu 2017 · Lucianus Şova 2017 • Bogdan Cojocaru 2018 • Bogdan Matei 2018 | |