Jump to content

Moscovia

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Moschovia)
Haec pagina de terra et ducatu Moscovia tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Moscovia” appellatur, vide Moscovia (discretiva).
Wikidata Moscovia
Res apud Vicidata repertae:
Moscovia: insigne
Moscovia: insigne
Moscovia: vexillum
Moscovia: vexillum
Terra continens: Europa
Caput: Moscua

Gestio

feudal monarchy

Populus

Numerus: 3 000 000
Sermo publicus: lingua Slavica orientalis antiqua, Q21661958

Tabula aut despectus

Moscovia: situs
Moscovia: situs

Moscovia,[1] sive plenior Magnus Ducatus Moscoviae[2] (Russice Московское великое княжество, tr. Moskovskoe velikoe knjažestvo), fuit terra feudalis Ruthenica, in Europa Orientali sita. Initio dicio Magni Ducatus Volodimiriensis, medio saeculi quarti decimi (cum Volodimiria possessio haereditaria ducum Moscoviae facta) ipsa in magnum ducatum commutata est. Caput eius fuit Moscua, etiam Moscovia vocatur, de cuius nomine appellatio rei publicae orta est. Moscovia sibi multas terras adiunxit et Regnum Russicum formavit ad finem saeculi quinti decimi. Idcirco, dumtaxat ad saeculum septimum decimum, illud regnum in libris Europaeis extraneis saepe Moscovia nominabatur.[3]

Amplificatio Magni Ducatus Moscoviae ab anno 1390 ad annum 1525.

Ducatus Moscoviae ortus est dimidio primo saeculi tertii decimi ut dicio Ducatus Volodimiriae et Susdaliae. Ab anno 1276, Daniel Alexandri filius dux Moscoviae fuit. Initio saeculi quarti decimi territorium Ducatus Moscoviensis valde amplificatum est, Columna (anno 1301), Pereslavia Transsilvana (anno 1302) et Mosaisco (anno 1303) adiunctis. Incrementum Magni Ducatus Moscoviae connectum est cum eius locatione commoda in medio partis illius Rutheniae, ubi gens propria Russorum ("Ruthenorum Magnorum") formabatur, et ubi viae mercatoriae maximi valoris intersectae fuere. Cursus intentivus agriculturae, fabricae, et mercaturae etiam ad elevationem Moscoviae multo contribuit.

Viribus suis materialibus crescentibus utentes, duces Moscoviae pro summatu politico in terris Ruthenicis luctari inceperunt. Dux Georgius Danielis filius, auxilium Novogardiae Magnae et foedus cum Orda Aurea adhibens, anno 1318 factus est magnus dux Volodimiriae, sed ab anno 1325 thronus Volodimiriensis duce Tueriensi transmissus est. Ioannes I Danielis filius participatione sua in oppressione rebellionis Tueriae contra Ordam Auream anno 1327 fidem chani ordae illius obtinuit et anno 1328 magnus dux Volodimiriensis factus est. Politicae Ioannis I (inter annos 1325 et 1340 regnantis) gratia, Ducatus Moscoviae satis diu ab invasionibus Mongolicis exoneratus erat, quod ad ascensionem oeconomiae et culturae eius contribuit. Dux Moscoviae Demetrius Ioannis filius (qui annis 13591389 regnabat) annis primis regiminis sui in certatione contra ducem Novogardiae Inferioris et Susdaliae thronum magni ducis Volodimiriae omnino acquisivit, et anno 1380 fuit dux copiarum unitarum Russicarum in pugna contra exercitum Mamai, ducis Ordae Aureae. Victoria Demetrii in proelio illo (quod in campo Kulikovo accidit) prioritatem Magni Ducatus Moscoviae in terris Russicis confirmavit. Demetrius primo thronum magni ducis filio suo Basilio I ut patrimonium suum sine sanctione chani Ordae Aureae tradidit.

Fine saeculi quarti decimi initioque saeculi quinti decimi territorium Ducatus Moscoviensis alter post alterum se extensit (e.g., anno 1392, Novogardia Inferior adiuncta est). Quum diciones intra Ducatum Moscoviae iam dimidio primo saeculi quarti decimi formatae sunt, sed heres senior semper vires superiores contra alios duces Moscovienses habebat. Quarta secunda saeculi quinti decimi in Magno Ducatu Moscoviae erat bellum feudale longum, sed magnus dux Basilius II (annis 14251462 regnans) illo bello vicit. Ad tempus illud Magnus Ducatus Moscoviae aream 430 milia km2 et circa tres decies centena milia incolarum habuit, et dimidio saeculi quinti decimi factus est nucleus Regni Russici uniti.

Insigne Moscoviae in Carta Marina anno 1539 pictum

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Margeret, Jacques. 1983. Estat de l'empire de Russie et grand duché de Moscovie, ed. et Anglice conv. Chester S. L. Dunning: The Russian Empire and the Grand Duchy of Muscovy: A Seventeenth Century French Account. Pittsburgi: University of Pittsburgh Press. ISBN 0822938057.
  • Moss, Walter G. 2005. History of Russia: Volume 1: To 1917. Anthem Press.
  • Poe, Marshall. 1995. Foreign Descriptions of Muscovy: An Analytic Bibliography of Primary and Secondary Sources. Slavica Publishers. ISBN 0-89357-262-4.
  • Romaniello, Matthew. 2006. Ethnicity as social rank: Governance, law, and empire in Muscovite Russia. Nationalities Papers 34(4): 447–469. doi:10.1080/00905990600842049.
  • Вешняков, Владимир Иванович. 1851. О причинах возвышения Московского княжества. Petropoli.
  • Куч­кин, Владимир Андреевич. 1984. Фор­ми­ро­ва­ние го­су­дар­ст­вен­ной тер­ри­то­рии Се­ве­ро-Вос­точ­ной Ру­си в X–XIV вв. Moscuae.
  • Пресняков, Александр Евгеньевич. 1918. Об­ра­зо­ва­ние Ве­ли­корус­ско­го го­су­дар­ст­ва. Очер­ки по ис­то­рии XIII–XV сто­ле­тий. Petropoli.
  • Черепнин, Лев Владимирович. 1960. Об­ра­зо­ва­ние рус­ско­го цен­тра­ли­зо­ван­но­го го­су­дар­ст­ва в XIV–XV вв. Moscuae.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Moscoviam spectant (Muscovy, Grand Duchy of Moscow).