Jump to content

Wolfgangus Amadeus Mozart

E Vicipaedia
(Redirectum de Mozart)
Wikidata Wolfgangus Amadeus Mozart
Res apud Vicidata repertae:
Wolfgangus Amadeus Mozart: imago
Wolfgangus Amadeus Mozart: imago
Wolfgangus Amadeus Mozart: subscriptio
Wolfgangus Amadeus Mozart: subscriptio
Nativitas: 27 Ianuarii 1756; Salisburgum
Obitus: 5 Decembris 1791; Vindobona
Patria: Prince-Archbishopric of Salzburg
Nomen nativum: Joannes Chrysostomus Wolfgangus Theophilus Mozart

Familia

Genitores: Leopoldus Mozart; Anna Maria Mozart
Coniunx: Constanze Mozart
Proles: Karl Mozart, Franz Xaver Wolfgang Mozart
Familia: Mozart family

Memoria

Sepultura: St. Marx Cemetery

Wolfgangus Amadeus Mozart[1] (nomine baptizatus "Ioannes Chrysostomus Wolfgangus Theophilus Mozart"; natus Salisburgi die 27 Ianuarii 1756; mortuus Vindobonae die 5 Decembris 1791) fuit fecundus potensque Aetatis Classicae compositor.

Plus quam sescenta opera musica composuit, quorum multa inter apices musicae symphonicae, concertantis?, cameratae, operaticae, et choralis numerantur. Inter compositores classicos populo gratissimos manet perpetuo, et eius gratia in musica artistica Occidentali sequente maxima est. Ludovicus van Beethoven sua opera prima in umbra Mozartiana composuit, atque Iosephus Haydn scripsit: "Posteritas tale ingenium centum annos non videbit."[2]

Familia Mozartiana circa 1780. Imago in pariete suspensa matrem compositoris pingit.
Wolfgangus Amadeus Mozartus a Iosepho Lange pictus.
Actus baptismatis Mozarti.
[Ianuarius] 28. med[ia hora] 11. merid[iana] baptizatus est : natus pridie h[ora] 8. vesp[ertina]
Ioannes Chrysost[omus] Wolfgangus Theophilus fil[ius] leg[itimus]
Nob[ilis] D[ominus] Leopoldus Mozart Aulæ Musicus, et Maria Anna Pertlin coniuges[3]
Nob[ilis] D[ominus] Ioannes Theophilus Pergmaÿr Senator et Mercator civicus p[ro] t[empore] sponsus
Idem Leopoldus Lamprecht Capellanus Civicus

Mozartus postridie, quam hora 8 vespertina natus erat, baptizatus est praenominibus Ioannes Chrysost. Wolfgangus Theophilus secundum matriculam parochialem baptismatum,[4] quorum duobus tantum ultimis uti solebat, nempe Wolfgangus Theophilus. Nomen Theophilus, scilicet, erat in loco nominis vulgaris Gottlieb, et mos quidam Wolfgango erat de hac variatione iocari. Cavillans illud nomen, variis figuris scribere solebat, Theodisce Gottlieb, Francogallice Amadé, et denique rursus Latine Amadeus (quasi 'ama Deum'), quarum hanc ultimam figuram rarissime usurpavit. Iure igitur posuerimus nomen Latinum huic viro esse Wolfgangum Theophilum Mozartum, sed quoniam usus saeculorum nomen alterum, nempe Amadeus, usitatissimum fecerit, constat ea figura uti. A familiaribus a pueritia vel Wolgang vel Wolferl (i. e. quasi Wolfgangulus) vocari solebat.

Amadeus fuit Ioannis Georgii Leopoldi Mozarti et Annae Mariae Pertl filius. Soror Maria Anna Mozart cum Amadeo puero in publico aliquando clavili cecinit.

Mozart componere coepit cum puer quinque annos natus erat. Prima eius compositio minutissima (aut minuetus) pro clavichordio fuit.

Die 4 Augusti 1782, Mozartus sine paterna assensione Constantiam, consobrinam compositoris Caroli Mariae de Weber, Vindobonae uxorem duxit.

Mozart canonem in B molli maiore verbis Theodiscis Leck mich im Arsch ('linge meum podicem') composuit.[5]

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]

Si plus cognoscere vis, vide Indicem operarum Mozarti.

Musica sacra

[recensere | fontem recensere]

Mozartus in pelliculis

[recensere | fontem recensere]
  1. Ipse Latine bis vel ter nomen "Wolfgangus Amadeus Mozartus" per ludibrium vindicavit; unde more Latinitatis recentioris praenomina accipimus. Vide Katherine Arens (1996), Austria and other margins: reading culture, Camden House, p. 55, ISBN 978-1-57113-109-6 ; Michael Steinberg; Larry Rothe (2006), For the love of music: invitations to listening, Oxford University Press US, p. 21, ISBN 978-0-19-516216-5 
  2. Landon 1990:171.
  3. Ea littera prima, quae g legenda esse videtur, re vera abbreviatio solita sillabae con- est. (Reinhard Riepl, Wörterbuch zur Familien- und Heimatforschung in Bayern und Österreich. Editio tertia 2009. Pag. 477)
  4. Archiv der Erzdiözese Salzburg (AES): Salzburg-Dompfarre Taufbuch TFCIX/2 1756-1814.
  5. Zaslaw 2006.
  6. Mozartus cum anonymo cuidam petenti se hoc opus facturum esse promisisset, quamvis aegrotus promisso stare statim conatus est. Propter personam mandatoris adhuc ignotam et mortem compositoris inexspectatam et res quasdam in vita eius dubias non defuerunt nec desunt, qui suspicati sint et suspicentur Mozartum veneno interfectum esse.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Subscriptio Mozartiana (facsimile).

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Český hudební slovník osob a institucí • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Store norske leksikon • • Classical Archives
Lege Οὐολφογάγγος Ἀμαδέος Μόσαρτος ("Wolfgangus Amadeus Mozart") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Vicimedia Communia plura habent quae ad Wolfgangum Amadeum Mozartum spectant.
Wolfgangus Mozart
Wolfgangus Mozart

Apollo et Hyacinthus K 38 · La finta semplice K 51 (46a) · Bastien und Bastienne K 50 (46b) · Mitridate, re di Ponto K 87 (74a) ·Ascanio in Alba K 111 · Il sogno di Scipione K 126 ·Lucio Silla K 135 ·La finta giardiniera K 196 ·Il re pastore K 208 ·Zaide K 344 (336b) ·Idomeneo K 366 ·Il ratto dal serraglio K 384 · L'oca del Cairo K 422 · Lo sposo deluso K 430 (424a) · Der Schauspieldirektor K 486 ·Le Nozze di Figaro K 492 · Don Giovanni K 527 · Così fan tutte K 588 · Il flauto magico K 620 ·La clemenza di Tito K 621