Jump to content

Nacla

E Vicipaedia
Nacla (hic Theodisce Netze) et alia flumina intra fines Poloniae.

Nacla vel Netza[1] (Polonice Noteć; Theodisce Netze) est fluvius in Polonia septentrionali.

Nacla ad Czarnków oppidum.

Nacla in Polonia media, Cuiavia nempe, originem ducens, primo septentrionem versus fluit, deinde autem ad Bidgostiam alveus eius occidentem versus dirigitur, vallem proglacialem Thorunensem-Eberswaldensem dictam sequens. Ibi amnes Chudam[2] (Polonice Gwda, Theodisce Küddow) et Dravam[3] (Polonice Drawa, Theodisce Drage) recipit. Postea Nacla in Vartham,[4] accolam Viadri fluvium influit. Longitudo Naclae 388 km est.[5]

Canalis navigabilis, saeculo duodevicesimo effossus, Naclam cum Dbra[6] (Polonice Brda; Theodisce Brahe); Viadrum ergo cum Vistula coniungitur.[7]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Noteć," in Elektroniczny słownik hydronimów Polski [Lexicon electronicum hydronymorum Poloniae; Polonice, in interreti]. Nomen Latinum Nacla in documento anno 1091 perscripto invenitur, Netza anno 1251. Sunt et aliae huius nominis formae.
  2. Gwda. In: Elektroniczny słownik hydronimów Polski [Lexicon electronicum hydronymorum Poloniae; Polonice, in interreti]. Nomen Latinum Chuda anno 1260 perscriptum est.
  3. Drawa. In: In: Elektroniczny słownik hydronimów Polski [Lexicon electronicum hydronymorum Poloniae; Polonice, in interreti]. Nomen Latinum Draua anno 1237 perscriptum est.
  4. Rymar, Eduardus (2012) Nazwy wodne prawobrzeżnej dolnej Warty między Santokiem i Kostrzynem. Nadwarciański Rocznik Historyczno-Archiwalny, 19: 23-77. [Textus]
  5. Richling, Andreas et Ostaszewska, Catharina (red., 2006) Geografia fizyczna Polski. Varsoviae: PWN. ISBN 978-83-01-14426-5.
  6. "Brda," in Elektroniczny słownik hydronimów Polski [Lexicon electronicum hydronymorum Poloniae; Polonice, in interreti]. Nomen Latinum Dbra annis 1145 et 1280 perscriptum est.
  7. Kondracki, Georgius (1998), Geografia regionalna Polski (Varsoviae: PWN), ISBN 83-01-12479-2.