Naturalismus humanisticus
Appearance
Naturalismus humanisticus est pars naturalismi philosophici quae investigat quomodo homines mundum intellegere et continere optime possunt per rationem scientificam cum socialibus ethicisque humanismi aestimationibus adhibitam. Notiones spiritualitatis, intuitus, et metaphysicae solum per subiectivitatem valere habentur, imprimis quia non vitiari possunt, et ergo praeter ambitum opinionis personalis numquam progredi possunt. Limes inter natura et quodcumque praeter naturam patet non statuitur; omnia eventum habentur rationum intra naturam quae explanari possunt, nihil extra naturam patente.[1]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus, Smith, et Nolan 1995.
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Putnam, Hilary. 2016. Naturalism, realism, and normativity. Ed. Mario De Caro. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 978-0-674-65969-8.
- Titus, Harold H., Marilyn S. Smith, et Richard T. Nolan. 1995. Living issues in philosophy. Ed. 9a. Belmont Californiae: Wadsworth. ISBN 0-534-24708-3.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- American Humanist Association. What is Humanism?