Nervus laryngeus recurrens
Appearance
Nervus laryngeus recurrens | ||
---|---|---|
Cognitores | ||
TA | A14.2.01.166 | |
Anatomia | ||
Cursus nervi laryngei recurrentis sinistri |
Nervus laryngeus recurrens est ramus nervi vagi musculos laryngis internos praeter musculum cricothyroideum innervans. (Ille musculus a nervo laryngeo superiore innervatur.) Cursus utriusque nervorum laryngeorum recurrentium, dextri et sinistri, diversus, ergo asymmetricus est:
- nervus dexter sub arteriam subclaviam dextram,
- nervus sinister autem sub arcum aortae volvitur.
Deinde uterque nervus recurrens tracheam sursum sequitur usque in laryngem.
Nervis laryngeis recurrentibus sunt neurones sensorii plicarum vocalium et motorii utriusque musculi cricoarytaenoidei posterioris plicas vocales aperientes.
Operatio chirurgica glandulae thyreoideae cum periculo nervos recurrentes laedendi coniuncta est[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Hartl D. M., Travagli J.-P., et al. (May 2005). "Clinical Review: Current Concepts in the Management of Unilateral Recurrent Laryngeal Nerve Paralysis After Thyroid Surgery". The journal of clinical endocrinology and metabolism 90 (5): 3084-8
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Allen E., Minutello K., Murcek B. W.: Anatomy, Head and Neck, Larynx Recurrent Laryngeal Nerve (StatPearls) (Anglice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |