Nicolaus Amosov
Obitus: 12 Decembris 2002; Kiovia
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica, Ucraina
Familia
Memoria
Nicolaus Michaelis filius Amosov (Russice Николай Михайлович Амосов, tr. Nikolaj Michajlovič Amosov; Ucrainice Микола Михайлович Амосов, tr. Mykola Mychajlovyč Amosov; natus 6 Decembris 1913 in vico Ol'chovo gubernii Novogardiensis Imperii Russici, obiit 12 Decembris 2002 Kioviae) erat cardiochirurgus Russicus Sovieticus et Ucrainicus, qui etiam ad cyberneticam biologicam contribuit.
Nicolaus Amosov, alumnus Instituti Medici Archangelopolitani (quod nunc est Universitas Publica Medica Septentrionalis vel Borealis) et particeps (chirurgus militaris) Belli Magni Patrii, ab anno 1952 Kioviae colebat. Anno 1953 dissertationem pro gradu doctoris medicinae defensit et factus est praefectus cathedrae in Instituto Medico Kioviensi (quod nunc est Universitas Nationalis Medica). Ab anno 1960 enim praefectus divisionis biocyberneticae Instituti Cyberneticae Academiae Scientiarum RSS Ucrainicae fuit. Ab anno 1962 socius correspondens Academiae Scientiarum Medicarum URSS, ab anno 1969 etiam socius ordinarius Academiae Scientiarum RSS Ucrainicae (Academiae Scientiarum Nationalis Ucrainae) electus est. Annis ab 1983 ad 1988 fuit director Instituti Cardiochirurgiae Academiae Scientiarum Ucrainae (quod evolvit e clinica cardiochirurgica, quam Amosov anno 1955 condidit, nunc autem in honorem conditoris sui vocatur). Nonnullos libros de vita sana scripsit. Praemio Leniniano (anno 1961), titulo Herois Laboris Socialistici (anno 1973), Praemiis Publicis RSS Ucrainicae (annis 1978 et 1988), Praemio Publico Ucrainae in area scientiae et technicae (anno 1997) nonnullisque aliis signis laudis ornatus est. Asteroides 2948 Amosov in eius honorem vocatur.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Amosov spectant. |
Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Большая российская энциклопедия • |
Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes! |