Nicolaus Nosov
Nicolaus Nicolai filius Nosov (Russice Николай Николаевич Носов, tr. Nikolaj Nikolaevič Nosov; natus 23 Novembris 1908 Kioviae, mortuus 26 Iulii 1976 Moscuae) fuit scriptor Russicus Sovieticus.
Biographia
[recensere | fontem recensere]Nicolaus Nosov natus est die 10 Novembris (23 Novembris secundum Calendarium Gregorianum) anni 1908, Kioviae in urbe (quae tunc in Imperio Russico erat, nunc est metropolis Ucrainae), in familia actoris scenici. Annis 1927—1929 in Instituto Artificioso Kioviensi educabatur, dein studebat in Instituto Cinematographiae Moscuensi, ubi studium complevit anno 1932. Annis 1932—1951 ut moderator cinematographicus favebat operi.
Anno 1938 Nosov primo narrationes suas in lucem edidit. Multas fabulas pro pueris scripsit, e.g. Pileus vivus («Живая шляпа»), Bracae mirabiles («Чудесные брюки»), Hortulani («Огородники»), etc. Notae sunt eius narrationes pro adulescentibus Familia hilaris («Весёлая семейка», anno 1949), Diarium Nicolai Sinitsyn («Дневник Коли Синицына», anno 1950), Victor Maleev in schola et domi («Витя Малеев в школе и дома», anno 1951; Nosov anno 1952 affectus est Praemio Staliniano pro fabula illa). Notissimae fabularum huius scriptoris sunt eius narrationes de Neznaika (Russice Незнайка, Neznajka, i.e. "Nesciens"): Casus Neznaikae et eius amicorum («Приключения Незнайки и его друзей», annis 1953—1954), Neznaika in Urbe Solari («Незнайка в Солнечном городе», anno 1958), Neznaika in Luna («Незнайка на Луне», annis 1964—1965).
Nicolaus Nosov obiit Moscuae, die 26 Iulii anni 1976.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Biographia Nicolai Nosov e situ, eius creaturae dedicato (Russice)
- Новый иллюстрированный энциклопедический словарь / Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5 (Russice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Nosov spectant. |