Nuptiae Romanae inter duos viros celebratae
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Secundum leges Romanas, coniugium erat coniunctio viri feminaeque. Tamen, per simulationem, nonnullae nuptiae duorum virorum ne vera Romae celebratae sunt quarum notissimae erant illae, quibus Nero se duobus servis, Pythagorae et Sporo adiunxit, quorum hunc, castratum, uxorem duxit, sed illi nupsit, quo facto imperator ipse uxor sui servi ut ita dicam factus est. Non constat num hae nuptiae ex amore factae sint vel ex libidine. Videtur veri similius haec facta esse quod insanior Nero se in contemptionem populi Romani adducere maxime cuperet.
Imperator Elagabalus etiam servo Hierocli et Zotico nupsit, aeque ac Nero Pythagorae. Saepe Elagabalus etiam Hierocli permittebant erum verberare quod fiebat cum simulaverat se in adulterio deprehensam esse. Tamen his nuptiis controversiam generare in animo habebat, nec exemplum, quasi rem iudicatam, dare quo alicui viro in coniugium cum altro viro ingredi liceret. Coniugia huius generis Romanis displiciebant non quod crederent nuptias inter duos viros celebratas sanctitatem huius moris violaturas esse, id quod multi nunc credunt, sed quia credebant civem ingenuum se iungere cum alio viro non debere. Romanis enim, qui artes militares magni aestimaverunt, adultus, se praebens pathicus, has virtutes praestare non visus est. Qui etiam recentius, cum, plurimi Christiani facti essent, doctrina Christiana affici magis coepti sunt, ut crederent si qui vir cum alio iungeret, hoc esse dedecori magno.