Ostreae pane involutae
Ostreae pane involutae (Anglice variatim oyster loaf, oyster po' boys) est ferculum sub categoriis cibi prompti (quia cito paratur) et cibi viarii (propter portabilitatem) comprehendendum. Talis res modis diversis in Anglia sub nomine oyster loaf ("ostrearius panis"), in Ludoviciana appellatione oyster po' boys ("ostrearia pauperculorum") proponitur.
Anglicus panis ostrearius iam saeculo fere IX in textu Anglosaxonico Medicinali Anglico (Bald's Leechbook) relatus est: ibi homines morbo iecoris affecti ab osterhlafas inter alias res plures abstinere iussi sunt, sed quomodo osterhlafas eo aevo parati essent nescimus. Recentius in Anglia micae panis excavantur, ostreae cito frictae inseruntur, panis sic fartus statim comeditur. Eadem res Francogallice pain d'huîtres nuncupari solet. Novae Aureliae autem et ad litora sinus Mexicani panicellus modo hillae calentis incisus ostreis frictis impletur
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- saec. IX/X : Medicinale Anglicum (T. O. Cockayne, ed., Leechdoms, Wortcunning, and Starcraft of Early England [Londinii, 1864] 2.23 (Anglosaxonice, Anglice) vol. 2 pp. 210-211)
- 1733 : Vincent La Chapelle, The Modern Cook (3 voll. Londinii: Nicolas Prevost, 1733) vol. 3 p. 305 ("A small loaf with oysters")
- 1747 : Hannah Glasse, The Art of Cookery Made Plain and Easy (Londinii, 1747) p. 99 ("To make oyster-loaves")
- 1941 : M. F. K. Fisher, Consider the Oyster. Duell, Sloan and Pierce ("pain d'huîtres, oyster loaf") Simon citato
- 1978 : Calvin Trillin, Alice, Let's Eat! (1978); reimpressum in The Tummy Trilogy (1994) p. 158
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Brett Anderson, "Was the oyster loaf invented in (gasp!) San Francisco?" in NOLA (21 Aprilis 2012)