Pandora
Pandora (Graece Πανδώρα), ut Graeci narrare solebant, est prima mulierum. Quam Hephaestus auctore Iove ex argilla figuravit, ut homines, quibus Prometheus ignem prodiderat, domarentur. Quod ad efficiendum alii dei Iovem et Hephaestum adiuverunt.
Pandora olla quadam omnibus malis repleta tamquam dote praedita Epimetheo Prometheos fratri nubit. Qua ex olla aperta quodque malum evolat, sola spes retinetur. Quam vero Pandora postea diffundit.
Haec fabula antiquis temporibus quomodo mala mundum penetravissent interpretabatur, nunc autem nihil praeter aversum a mulieribus animum virorum Graecorum demonstrare putatur.
Pyxis Pandorae titulus est tragoediae anno 1902 a Francisco Wedekind editae nec non mythistoriae, quae anno 1947 scripta est a Dazai Osamu.
Fontes primarii
[recensere | fontem recensere]- Hesiodus, Theogonia 570-612: Femina viro ut "pulcherrimum malum" data est.
- Hesiodus, Opera et Dies 47-105: Nomen Pandorae introducitur. Vas malorum plenum "πίθος" (píthos, i.e. dolium) nominatur.
- Desiderius Erasmus Roterodamus, Adagiorum Chiliades 1,233: Erasmus fabulam Hesiodi Latine refert dolium "pulcherrima pyxide" mutans, quod posteri recipiunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Pandoram spectant. |