Pantaleon (sanctus)
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Sanctus Pantaleon seu Pantalaimon martyr Christianus fuit, mortuus Nicomediae in Bithynia circa annum 305[1]. In Ecclesia tum orientali quum occidentali colitur.
Vita et cultus
[recensere | fontem recensere]Pantaleon medicus fuit, qui artem suam gratuito exercuit, quod in lingua Graeca antiqua communi ἀνάργυρος dicitur. Ab Hermolao presbytero et medico eruditus est. Pro fide Christiana in persecutione Diocletiani occubuit[2].
Festum eius in Ecclesia Romana in diem 27 iulii incidit; in Occidente Pantaleon inter quattuordecim auxiliatores connumeratur. In Ecclesia byzantina, cum liturgia sancti Ioannis Chrystostomi celebratur, nomen Pantaleonis quotidie commemoratur in prima parte liturgiae proscomidia dicta[3].
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Большая российская энциклопедия • |