Persecutio sub Diocletiano
Persecutio sub Diocletiano[1] fuit ultima et gravissima persecutio Christianorum in Imperio Romano facta. Imperatores Diocletianus, Maximianus, Galerius, Constantiusque anno 303 seriem edictorum ediderunt quibus iura Christianorum resciderunt et exegerunt ut illi religioni Romanae parerent. Edicta posteriora clerum spectabant, omnes incolas iubentia dis Romanis sacrificare (quod universale sacrificum appellatur). Persecutio per imperium vehementiá variabat: infirmissima erat in Gallia et Britannia, ubi primum solum edictum adhibitum est, et in provinciis orientalibus fortissima. Leges persequentes a diversis imperatoribus diversis temporibus resignatae sunt, sed ex consuetudine persecutio edicto Mediolanensi Constantini et Licinii anni 313 finem habuit.
Christiani semper in variis locis iniuriose tractati erant, sed primi imperatores noluerant contra eos leges generales ferre. Solum ab anno 250 ad 259, Decio et Valeriano imperatoribus, tales leges editae sunt, secundum quas Christiani coacti sunt dis Romanis sacrificare, ne custodia vel supplicium de eis sumerentur. Gallienus, cum anno 260 imperium accepisset, primum edictum de tolerantia adversus Christianos constituit, quod ad quadraginta annos tranquillitatis duxit. Diocletiano anno 284 regnare incipiente, Christiani non statim persecuti sunt, sed sententiae imperiales de minoritatibus religiosis gradatim mutari coeperunt. Diocletianus primis quindecim annis regni sui Christianos ex exercitu expurgavit, Manichaeos capitis damnavit, sese publicis Christianorum adversariis circumdedit. Ipse solus summa potestate regere volebat, et praeteritam Romae gloriam restituere. Hieme anni 302 Galerius Diocletianum hortatus est ad generalem Christianorum persecutionem incipiendam. Diocletianus cautus ab oraculo Apollinis consilium petivit. Quia oraculum Galerii sententiae favere videbatur, persecutio generalis die 24 Februarii 303 instituta est.
Rationes Christianis inimicae per imperium gravitate variabant. Ubi Galerius et Diocletianus avidi erant persecutores, Constantius studiosus non erat. Edicta posteriora, postulationes universalis sacrificii comprehendentia, in suo imperio non sunt adhibita. Anno 304 Lucia Syracusana necata est. Filius eius Constantinus, anno 306 in potestatem veniens, Christianos in aequalitatem sub lege restituit et publicata in persecutione bona reddidit. Eodem anno Maxentius in Italia, Maximiani successore Severo deiecto, tolerationem plenam promisit. Galerius persecutionem in oriente anno 311 finivit, sed a successore eius Maximino in Aegypto, Palaestina, atque Asia Minore renovata est. Contantinus et Licinius, successor Severi, edictum Mediolanense anno 313 consignaverunt, tolerationem proclamantes etiam maiorem quam in edicto Galerii data. Eodem anno Licinius Maximinum deiecit et finem persecutioni in oriente attulit.
Persecutio ascensum ecclesiae impedire non potuit. Anno 324 Constantinus, qui Christanismo favebat, solus factus est imperator. Etsi multi Christiani interfecti, cruciati, in custodiam coniecti, in exsilium eiecti sunt, maior pars imperii Christianorum poenam effugit. Effecit autem persecutio dissensionem in ecclesia inter "traditores", qui imperio obsecuti erant, et "puros", qui restiterant. Aliquae ecclesiae schismaticae, ut Donatistae Africae et Meletiani Aegypti, multo post persecutionem manserunt. Saeculis sequentibus, Christiani "cultum martyrum" creaverunt, immanitatem persecutionis augentes in narrationibus, quas deinde Eduardus Gibbon et alii scriptores Aevi Illuminationis reprehenderunt. Magnitudo persecutionis et hoc tempore ab historicis disputatur.
Historia anterior
[recensere | fontem recensere]- Vide etiam paginam de omnibus persecutionibus Christianorum Romanis.
Christianitas, ab exortu donec a Constantino legibus confirmata est, maiori parti populi Romani displicebat.[2][3] Christiani erant suspecti hetaeriae sodales, quia occulta scribendi ratione adhibebant et a foro publico tergiversabantur.[4] Primae igitur persecutiones ab inimicitia populi et ira turbae, non acta magistratuum, agitatae sunt.[3] Lugduni anno 177, sola magistratuum interventus prohibuerunt ne turba pagana Christianos ex domibus extraherent et usque ad mortem percuterent. Plinius minor, legatus Bithyniae et Ponti, libellos Christanos accusantes sine auctore propositos accepit, quos neglegere Traianus imperator ei iussit.[5]
Primae persecutiones
[recensere | fontem recensere]Bellis inter Romanos et Persas anno 299 desitis, Diocletianus et Galerius imperatores ex Persia Antiochiam Syriae ierunt. Lactantius rhetor Christianus refert Diocletianum anno 299 Christianos castigasse postquam divinationum haruspicum impedire visi sunt:
Cum ageret in partibus Orientis, ut erat pro timore scrutator rerum futurarum, immolabat pecudes et in iecoribus earum ventura quaerebat. Tum quidem ministrorum scientes dominum cum adsisterent immolanti, imposuerunt frontibus suis inmortale signum; quo facto fugatis daemonibus sacra turbata sunt. Trepidabant aruspices nec solitas in extis notas videbant et, quasi non litassent, saepius immolabant. Verum identidem mactatae hostiae nihil ostendebant, donec magister ille aruspicum Tagis seu suspicione seu visu ait idcirco non respondere sacra, quod rebus divinis profani homines interessent. Tunc ira furens sacrificare non eos tantum qui sacris ministrabant, sed universos qui erant in palatio iussit et in eos, si detrectassent, verberibus animadverti, datisque ad praepositos litteris, etiam milites cogi ad nefanda sacrificia praecepit, ut qui non paruissent, militia solverentur.[6]
Sancti Diocletiano imperante passi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Daniel Beguin, De veritate divinitatis Christi (1680), index. Alibi persecutio Diocletiani, Diocletiana, Diocletianica reperiuntur.
- ↑ Frend, "Genesis and Legacy", 503.
- ↑ 3.0 3.1 Frend, "Genesis and Legacy", 511; de Ste-Croix, "Persecuted?", 15–16.
- ↑ MacMullen, 35.
- ↑ Dodds, 110.
- ↑ Lactantius De mortibus persecutorum 10.