Paulus Nicolaus
Appearance
Paulus Nicolaus[1] sive vulgo Paul Claes natus Lovanii die 30 Octobris anno 1943 est philologus, poëta, scriptor, progymnasmatis scriptor, et interpres Flandro-Belga, qui tam Nederlandice quam Latine scribit. Fuit etiam professor in universitatibus Noviomagensi et Lovaniensi.
Vita eius
[recensere | fontem recensere]Studuit in Universitate Catholica Lovaniensi litteris classicis, neerlandicis et anglicis atque scientiis communicationis addiscendis.
Factus est doctor in litteris cum dissertatione inaugurali de reliquiis Antiquitatis in opere Hugonis Claus scriptoris neerlandici maxime celebris.
Scripsit fabellas Milesias, conamina, carmina, anthologias et translationes.
Eius scripta latina
[recensere | fontem recensere]In sermonem latinum transtulit scriptores hodiernos et etiam ipse carmina latiná linguá expressit.
- Atlantis, 2000
- Mnemosyne. Camenae Latinae, 2004
- Hugo Claus, Eros. 21 gedichten gekozen, in het Latijn vertaald en van een nawoord voorzien, Bruxellis, Het beschrijf, 2004
- De waaier van het hart, Amstelodami, De Bezige Bij, 2004 (continet etiam inter carmina neerlandice scripta carmina latina)
- Metamorphoses, Carmina poetarum recentiorum in Latinum vertit Paul Claes, Lovanii, Sonnegae Regularium Praelo subiecit Ben Hosman, anno Domini MCMXCI. Huius libri prolata sunt exemplaria XXIV. (edidit Regulierenpers. Pieter Stuyvesantweg 55. 8478 HE Sonnega). Editio altera non mutata anno 1999 edita est, habens XXV exemplaria.
- Ad Catulli phaselum parodia, Lovanii, Gulden Librije, 2007.
- Ad phaselum parodia De Catullo poeta, in: Barbara Dowlasz, Catull-Rezeption in lateinischen Dichtungen von 1897 bis 2010, Frankfurt am Main 2017, 324-325.