Petrus Wtewael
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Obitus: 16 Ianuarii 1660; Traiectum ad Rhenum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Petrus Wtewael (vulgo: Peter Wtewael seu Peter Utenwael seu Peter Uytewael; Traiecti ad Rhenum 15 Iunii anno 1596 natus; Traiecti ad Rhenum 16 Ianuarii anno 1660 mortuus) fuit saeculi aurei pictor Nederlandicus,
Biographia
[recensere | fontem recensere]qui filius maximus natu pictoris Ioachimi Wtewael et frater Ioannis Wtewael erat[1]. Artem pingendi ab ipso patre didicit et domi praecipue laboravit[1].
Non solum picturae studuit sed etiam actionibus publicis[2]. Nam mense Septembris anno 1635 ad Ecclesias Reformatas receptus est, idcirco adeptus est ut in Civitatis Consilio patris senis suppleret locum mense Octobris anno 1636[2]. Praeterea anno 1642 qualis magistratus regius leviri mortui supplevit locum et honorem praestitit multos per annos[2]. Apud Ecclesiam suam diaconus fuit et senex[2]. Sicut frater suus Ioannes caelebs permansit et apud parentes habitavit[2]. Pro certo putari potest ut ad Sancti Lucae Sodalitatem Rheno-Traiectinam numquam receptus sit[2].
Opera Petri Wtewael res religiosas, nec non historicas, morales sed etiam naturas mortuas complectuntur[1]. Ipsus artifex facta in coquina quoque effigiavit, sed raro, sicut exempli causa Factum in coquina (anno 1620 fere), pictura similis illis Cornelii Delff, Petri de Rijck et Florentii de Schooten[3]. Primum patris eius operorum exempla tanta confecit, ut pingendi rationem ipsius patris imitatus sit[2]. Postea, ab anno 1620, pingendi rationem suam mutavit: nam picturarum Abrahamae Bloemaert et Gerardi de Honthorst propria operibus inseruit[2].
Opera
[recensere | fontem recensere]- Factum in coquina, pictura supra tela cum pigmento oleario, 113,7 x 160 cm, 1620 fere, apud Museum Artium Metropolitanum, Novi Eboraci
- Adoratio pastorum, pictura, 1625-1630, apud Centraal Museum, Traiecti ad Rhenum[4]
- Mercurius, Argus et Ion, pictura, 1620-1625, apud Centraal Museum, Traiecti ad Rhenum[5]
- Caprarius cum tibiis infixis utricolo, pictura supra tela cum pigmento oleario, 86 x 78 cm, 1630 fere, apud Collectionem privatam[6]
- Petrus Iesum abnegat, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 28 x 46 cm, 1624-1628, apud Artium Museum, Cleveland
- Adoratio Magorum, pictura supra tabula cum pigmento oleario, apud Museum Massey, Tarbae[7]
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Emil Kren; Daniel Marx (2020). "WTEWAEL, Peter". The Web Gallery of Art
- "Peter Wtewael". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2020
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Wtewael spectant. |