Jump to content

Philippus Camerarius

E Vicipaedia
Wikidata Philippus Camerarius
Res apud Vicidata repertae:
Philippus Camerarius: imago
Philippus Camerarius: imago
Nativitas: 16 Maii 1537; Tubinga
Obitus: 23 Iunii 1624; Norimberga

Philippus Camerarius (natus 16 Maii 1537 Tubingae, mortuus die 23 Iunii 1624 Norimbergae) fuit iuris consultus et polyhistor Germanicus.

Camerarius fuit filius praeclari humanistae Ioachimi Camerarii Senioris, et frater medicis, naturalistae et polyhistoris Ioachimi Camerarii iunioris. Primum pater eum utramque linguam docuit, deinde studuit apud Lyceum Portense[1] et Athenaeum Misenense, ubi Georgium Fabricium habuit magistrum. Postquam Lipsiae aliquod tempus degit, studuit ab a. 1559 apud Universitatem Tubigensem et, ab a. 1560 usque ad a. 1562, apud Universitatem Argentinensem. Ab a. 1563 usque ad a. 1565 peregrinationem institutoriam[2] fecit, sed anno 1565 Romae per duos menses ab Inquisitoribus detentus est, qui illi mortem comminati sunt; sic noster et comes peregrinationis Petrus Rieterus a carcere dimissi non sunt, antequam legati Germanici firmiter intercesserent. Quae res rumore multo fuit, et Camerarius scripsit relationem de captivitate sua, quae primum manu scripta mansit, deinde a. 1740 edita est.[3] A. 1569 Camerarius Basileae sub Casparo Hervagio, doctoratum utriusque iuris assecutus est, et abhinc Norimbergae consedit. Die 26 Februarii 1571 uxorem duxit Helenam, filiam senatoris Martini Pfinzingii, e qua filias septem et filium unum genuit. Anno 1573 ineunte, Camerarius "Reipublicae (sc. Norimbergensis) Consiliariorum ordini adscriptus est[4]" et, paulo post, consiliarius Landgravii Hassiae factus est. Anno 1581, constitutus est primus procancellarius Academiae Altorsinae tunc nuper conditae, et hunc locum usque ad mortem retinuit. Litterarum vitae, quae dicitur, partem nonnnullam habuit, ut qui acroases academicas haberet, epistolas pervarias scriberet et auxilium daret fratri in operibus patris edendis.

Illi famae litterariae ianuam patefecerunt Operae Horarum Subcisivarum, Sive Meditationes Historicae, quae saepius auctae editaeque sunt, in linguas europeanas praecipuas translatae sunt, et, tanquam "bibliotheca manualis", apud omnes nationes avide quaerebatur legebaturque. Camerarius hic, ad imitationem polygraphorum et polyhistorum antiquorum, ut Aulus Gellius vel Athenaeus, miscet elementa varia inter quae eventus vitae suae vel acroases universitarias ad concentum quemdam rerum jucundarum et eruditarum componendum. In hoc libro, Camerarius proponit seriem tentaminum quae pro maiore parte distribuuntur quasi ut tot prospectus conspicui et quae varia amoenaque exempla ex historia cum civili tum naturali, vel ad rem politicam vel ad culturas indigenas attinentia, ducit a scientia cum academica, tum non-academica et quae cum de praeterito, tum de praesenti, tractant. Sic compendium composuit lectoribus variarum fontium et auctorum, qui vel in manu non facile veniebant vel quos ad legendos lectoribus ipsis tempus non erat. Ergo noster haberi potest quasi stimulus et praecursor operum similium quae post eum floruerunt praesertim sub calamo auctorum e meridonali parte Germaniae, ut Martinus Zeillerus, Erasmus Francisci, et Georgius Philippus Harsdörffer). Opus Congregatio pro Doctrina Fidei anno 1600 in Indicem librorum prohibitorum retulit.[5]

Operae Horarum Subcisivarum (frontispicium)
  • Operae Horarum Subcisivarum, Sive Meditationes Historicae, continentes accuratum delectum historiarum memorabilium, et rerum tam veterum, quam recentium singulari studio inuicem collatarum, quae omnia lectoribus admodum et uberem fructum, oblectationem et liberales pariter affere poterunt. 1591, Norimbergae. Editiones auctiores, 1599, Francofurti ad Moenum 1602-1609 et saepius (1650). Versiones :
    • Gallica: Les Méditations Historiques. 1610 Lugduni
    • Anglica: The Walking Librarie, or, Meditations and observations historical, natural, moral, political, and poetical. Lundinii 1610. Edition nova a. 1625 cum tiutlo The Living Librarie.
    • Germanica: Historischer Lustgarten: In welchem allerley denckwirdige / nuͤtzliche und lustige Historien und Exempel zu finden / dadurch Obrigkeiten und Unterthanen / wie sie sich beyderseits zu verhalten erinnert / und was sonsten für schoͤne Tugenden an ihnen erfordert werden / Allen Liebhabern der Historien / hohes und nieder Stands Personen / nothwendig / lustig und anmutig zu lesen / Auß dem Lat. in die dt. Sprache versetzet / und mit mehrern Historien gezieret / Durch M. Georgium Maiern / zu Schwabach. Lipsiae 1625–1630
  1. "Lyceum Portense, Naumburgensi civitati adjacens" (Schelhorn, De vita..., p. 29), hodie in Saxonia-Anhaltio
  2. quod theodisce "Bildungsreise" dicitur
  3. Relatio vera et solida de captivitate Romana, Mc 162 servatum apud bibliothecam Universitatis Tubignensis (saeculo 18o excriptum). Editum in Schelhornii De vita, fatis ac meritis Philippi Camerarii., 1740
  4. Schelhorn
  5. Index des livres interdits: Index librorum prohibitorum 1600-1966, J. M. de Bujanda (cum M. Richter), apud Universitatem Sherbrookensem. Montis Regii, prelis Mediaspaul [1]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]