Pomerania
Pomerania[1], rarius Pomorania[2], est historica regio Europaea, ad australe maris Baltici litus sita. Nomen Pomeraniae originem Slavicam habet (ad mare sita).
Limites Pomeraniae
[recensere | fontem recensere]Notandum est nomine Pomeraniae haud semper idem territorium nuncupari:
- sensu praesertim Germanico Pomerania (theodisce Pommern) est regio, cuius limites cum ducatu Pomeraniae antiquo fere concordant;
- sensu praesertim Polonico Pomerania (polonice Pomorze) ulterius in orientem extenditur, Cassubiam includens, quae e contra a Germanis saepius nomine Pomerelliae[3] distinguitur.
Nunc pars Pomeraniae occidentalis, quae et Pomerania Citerior nuncupatur, in terram foederalem Germaniae Megapolim et Pomeraniam Citeriorem includitur; Pomeraniae autem pars orientalis Poloniae est. Inter annos 1648 et 1815 pars Pomeraniae etiam regno Sueciae fuit.
Geographia et historia
[recensere | fontem recensere]Pomerania est regio, in qua colles multae, sed haud altae, inveniuntur, multique lacus et silvae[4]. Viadrus est maximum Pomeraniae flumen.
Inter Pomeraniae urbes enumerari (ab occidente ad orientem) possunt: Hologasta[5], ubi in ecclesia sancti Petri multi Pomeraniae duces sepulti sunt; Stettinum, Stargardia, Lobesia, Belgarda, Coloberga[6], Coslinum, Rugenwaldia et Gedanum.
Saeculo duodecimo Pomoranos sanctus Otto[2] vel Otho[7], episcopus Bambergensis, evangelizavit, quem Paulus VI patronum principalem Pomeraniae constituit[8]. Dynastia in ducatu Pomeraniae regnans Gryphes[9] appellabatur; ultimus dux Bogislaus XIV[10] anno 1637 mortuus est. Cartam Pomeraniae celebrem Eilhardus Lubinus anno 1618 delineavit[11].
Eponymia
[recensere | fontem recensere]A Pomerania Galium x pomeranicum Retz.[12], species plantarum angiospermarum, vel potius hybrida Galii albi Miller et Galii veri L.[13], appellatum est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ E.g., Pomerania diplomatica; sive, Antiquitates Pomeranicae (Francofurti ad Viadrum, 1797).
- ↑ 2.0 2.1 "Die 3 iulii: S. Ottonis, Episcopi et Confessoris. In Pomorania: Patroni principalis Pomoraniae, I classis." Officia propria dioecesium Poloniae. Pars altera. (Augustae Taurinorum: Marietti 1965)
- ↑ Dahlberg, E. s.d. Ichnographia castri Schwetz in Pomerellia ab exercitu R.M. Sueciae d. 4. Octob. 1655 occupati ; Schenographia castri Schwetz. (lege hic)
- ↑ Kondracki, J. 1998. Geografia regionalna Polski. Varsoviae: PWN. ISBN 978-83-01-12479-3
- ↑ "Hologastam intromissus cum sociis, fana et delubra paganorum destruxit" Officia propria dioecesium Poloniae. Pars altera. (Augustae Taurinorum: Marietti 1965) [Die 3 Iulii, s. Ottonis, ad Mat., le. vi, circa initium, p. 46]
- ↑ "Conversis etiam Coloberga et Belgarda oppidis" Officia propria dioecesium Poloniae. Pars altera. (Augustae Taurinorum: Marietti 1965) [Die 3 Iulii, s. Ottonis, ad Mat., le. v, circa finem, p. 46]
- ↑ Martyrologium Romanum, ex decreto sacrosancti OEcumenici Concilii Vaticani II instauratum, auctoritate Ioannis Pauli Pp. II promulgatum. Editio altera. 844 pp. Typis Vaticanis 2004. [Die 30 iunii, 8o loco]
- ↑ Officia propria dioecesium Poloniae. Pars altera. (Augustae Taurinorum: Marietti 1965) [Die 3 iulii, S. Ottonis, ad Mat., le. vi, circa finem, p. 47]
- ↑ Vivenest, A. (1654) Epicedium Synodi Stargardiensis, in obitum Illustrissimi & Celsissimi Ducis Bogislai XIV, Ultimi, eheu! Principis Pomeraniae &c. Stetini. Typis Georgii Goetschii (lege hic)
- ↑ Leuschner M. 1629. Disputatio politica de tribus rerum publicarum formis earumque vitijs oppositis... (Stetini: Georgii Goetschii) (lege hic)
- ↑ Lubinus, E. 1618. Nova ilustrissimi Principatus Pomeraniae descriptio, cum adjuncta Principum genealogia et Principum veris et potiorum Urbium imaginibus et Nobilium insignibus. (lege hic) (vide etiam hic)
- ↑ Retzius, A. J. 1795. Florae Scandinaviae prodromus : enumerans plantas Sueciae, Lapponiae, Finlandiae et Pomeraniae ac Daniae, Norvegiae, Holsatiae, Islandiae Groenlandiaeque. Lipsiae: Siegfried Lebrecht Crusius. (lege hic) [p. 34]
- ↑ Rutkowski, L. 2015. Klucz do oznaczania roślin naczyniowych Polski niżowej. Editio secunda (septima reimpressio). Varsoviae: PWN. ISBN 978-83-01-14342-8
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 54°17′40″N 18°9′11″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani |