Jump to content

Pons Sancti Angeli

E Vicipaedia
(Redirectum de Pons Aelius)
Pons Sancti Angeli sive Pons Aelius

Pons Sancti Angeli[1] sive Pons Aelius, per Medium Aevum etiam Pons Sancti Petri[2] appellatus, quod peregrini hoc ponte ad Basilicam Sancti Petri ire solebant (nomen publicum Italicum: Ponte Sant'Angelo), coniungit plateam ante Castellum Sancti Angeli (Italice: Piazza di Ponte S. Angelo) cum Lungotevere Vaticano Romae. Aedificatus est anno 134 Hadriano imperatore, ut sinistram Tiberis ripam sive Campum Martium cum mausoleo eius coniungeret.

Nomen recens a Castello Sancti Angeli repetit, quo ducit. Tempore Baroci in ponte statuae angelorum a Ioanne Laurentio Bernini et officina eius confectae collocatae sunt, qui instrumenta passionis Christi ferunt.

Statuae in ponte collocatae cum inscriptionibus

[recensere | fontem recensere]

Duo angeli ab ipso Bernini sculpti (Angelus coronam spineam ferens, angelus cum inscriptione crucis INRI) imitationibus repleti in basilicam Sancti Andreae Apostoli de Hortis (Italice: Basilica di Sant'Andrea delle Fratte) translati sunt, ubi hodie visuntur.

  1. Ad nomen vide Regesta ... Friderici IV, fons anni 1452. - Muratori: Rerum Italicarum Scriptores (1734) - Storia de' solenni possessi de' Sommi Pontefici ... (1572): "Via fuit per pontem Aelium, seu, ut hodie vocant, S. Angeli."
  2. Fons anni 1411 apud Ludovicum Antonium Muratorium in: Rerum Italicarum Scriptores (1723-1738).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pontem Sancti Angeli spectant.
Romae

Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!