Pons Sancti Angeli
Pons Sancti Angeli[1] sive Pons Aelius, per Medium Aevum etiam Pons Sancti Petri[2] appellatus, quod peregrini hoc ponte ad Basilicam Sancti Petri ire solebant (nomen publicum Italicum: Ponte Sant'Angelo), coniungit plateam ante Castellum Sancti Angeli (Italice: Piazza di Ponte S. Angelo) cum Lungotevere Vaticano Romae. Aedificatus est anno 134 Hadriano imperatore, ut sinistram Tiberis ripam sive Campum Martium cum mausoleo eius coniungeret.
Nomen recens a Castello Sancti Angeli repetit, quo ducit. Tempore Baroci in ponte statuae angelorum a Ioanne Laurentio Bernini et officina eius confectae collocatae sunt, qui instrumenta passionis Christi ferunt.
Statuae in ponte collocatae cum inscriptionibus
[recensere | fontem recensere]Duo angeli ab ipso Bernini sculpti (Angelus coronam spineam ferens, angelus cum inscriptione crucis INRI) imitationibus repleti in basilicam Sancti Andreae Apostoli de Hortis (Italice: Basilica di Sant'Andrea delle Fratte) translati sunt, ubi hodie visuntur.
-
Thronus meus in columna
-
In flagella paratus sum -
In aerumna mea dum configitur spina
-
Respice faciem Christi tui
-
Super vestem meam miserunt sortem
-
Aspiciant ad me quem confixerunt
-
Cuius principatus super humerum eius
-
Regnavit a ligno deus
-
Potaverunt me aceto
-
Vulnerasti cor meum
-
San Paolo, in primo ponte
-
San Pietro, in primo ponte
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ad nomen vide Regesta ... Friderici IV, fons anni 1452. - Muratori: Rerum Italicarum Scriptores (1734) - Storia de' solenni possessi de' Sommi Pontefici ... (1572): "Via fuit per pontem Aelium, seu, ut hodie vocant, S. Angeli."
- ↑ Fons anni 1411 apud Ludovicum Antonium Muratorium in: Rerum Italicarum Scriptores (1723-1738).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Pontem Sancti Angeli spectant. |