Jump to content

Portus Regius

E Vicipaedia
Forma abbatiae Portus Regii

Portus Regius (interdum Campensis nuncupatus) est abbatia monialium Cisterciensium anno 1204 in valle Caprosiae (hodie praefecturae Evelinarum in Francia) condita.

Saeculo XVII, nonnulli pii doctique viri qui secundum Iansenii doctrinam vivere optaverant ad abbatiam habitaverunt scholasque condiderunt. Ecclesia Catholica, quae Iansenii thesim esse haereticam censebat, eos et moniales quae sententias damnatas in Iansenii libro esse negabant, vehementer vexavit. Itaque anno 1709, iussu Clementis XI et Ludovici XIV, moniales in alias abbatias sparsae sunt et anno 1713 cuncta abbatiae aedificia deleta sunt.

Fundatus saeculo XIII ex iurisdictione episcopali exemptus est; anno 1223 summus pontifex declaravit monasterium refugium laicorum. Abatissa Angelica Arnauld (ab anno 1602) regente hinc in proastio Parisiensi ad Sanctum Iacobum monasterium alterum conditum est quod mox maioris momenti fiebat quam primum ruri situm. Nam cum in pristino prior solummodo moderatrix esset, in Lutetiensi instituto vera abatissa instituta est.

Moniales mox monachis Sancti Cyrani instigantibus Iansenismi sectatrices se declaraverunt. Ex anno 1638 apud eas circulus virorum asceticorum congregatus est, inter quos erant e.g. Ludovicus Isaac Lemaistre de Sacy, Robertus Arnauld et Antonius Arnauld, homines docti atque pii. Cum illis monasterium centrum spiritale factum esse videtur. Hortus grangiaeque circumcirca praeceptum orandi laborandique facile impleri posse fecerunt. Etiam schola in situ, Claudio Lancelot rectore, famam magnam mox sibi paravit. Cuius alumni inter Francos maxime illustres habentur: e.g. Ioannes Racine, Blasius Pascalis, Ludovicus Sebastianus Tillemont, Ioannes Paulus Bignon.

Id Societas Iesu minoris aestimavit. Postquam pontifex maximus anno 1653 doctrinas iansenismi damnavit, iesuitae persecutioni aliquo modo annuerunt. Ante regem Portus Regii amicos monarchiae inimicos denuntiabant. Anno 1661, Angelica mortua, nonnae noxa missae iterum atque iterum premebantur, ut conversurae essent: subsignarent formulas clericas die 17 Martii 1657 stipulatas. Agnes Angelicae soror et abatissa nova incessanter observabatur. Quoniam paucae solummodo viam istam novam non iansenisticam inire volebant monasteria ista duo separata sunt et utrumque priorem propriam nactum est. Parisiense institutum constitutione nova fruebatur, cum alteri extra Lutetiam sito traditiones aliquomodo pergere liceret. Vexationibus continuatis pecuniariae quaestiones magis magisque praevalebant et corruptio (in Lutetiensi monasterio praesertim) inserpsit. Die 11 Iulii 1709 monasterium ruri abolitum est et omnia Lutetiensibus sororibus danda erant. Anno 1710 denique etiam aedificia ibi demolita sunt.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Henri Grégoire, Rita Hermon-Belot (ed.): Les ruines de Port Royal des Champs en 1809, année séculaire de la destruction de ce monastère. Editions de la RMN, Paris 1995, ISBN 2-7118-3358-5
  • Hermann Reuchlin: Geschichte von Port-Royal. Der Kampf des reformirten und des jesuitischen Katholicismus unter Ludwig XIII. Ludwig XIV.. Perthes, Hamburgi 1839/44
  • Lucien Goldmann: Der verborgene Gott. Studie über die tragische Weltanschauung in den Pensées Pascals und im Theater Racines Suhrkamp, Francofurti 1985, ISBN 3-518-28091-0

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]