Jump to content

Proplasma Arnstadii

Latinitas bona
E Vicipaedia
Hortulani domus, cuius in ala dextra proplasma descriptum admirari potest. In altera ala est expositio de castelli restaurationibus
Urbs anno 1740

In viridario Castelli Neideck Arnstadiensis invenitur proplasma eius urbis (Theodisce: Stadtmodell), in habitaculo prisco hortulani ducalis.

Anno 1650 casa hortulani constructa est, quae hodie sartum et tectum servat proplasma urbis Arnstadii sub forma bis centies minuta. Praesentatur imago urbis anni 1740, quae visitatores ad itinera in historiam invitet. Domus hortulani altera haud procul est in Coemeterio vetere, apud catholicam Ecclesiam Christi in caelum assumpti.

Urbis proplasma

[recensere | fontem recensere]

Ideam id facere habuit Henricus Walther, praeses collegii quod vocatur Verein Schloßruine Neideck zu Arnstadt e.V.. Expertorum quadrifolium operam suscepit Kalendis Ianuariis anni 1998. Mense Iunio anni 2000 advenerunt tres alii minutorum speciminum rerum effectores.

Tempus circa annum 1740 electum est diversas ob causas: Castellum Neideck adhuc exstitisse Palatiumque Novum iam exstructum esse ante omnia oportebat. Insuper voluntas fuit, ut proplasma temporaliter congrueret collectioni puparum in ipso Palatio Novo. Ista collectio appellatur Mon plaisir depingens tempus inter annos 1700 et 1751. Puparum mundus citatus visitantes in vitam quotidianam atque in quaestus diversos introducit, cum urbis proplasma quasi res externas reddat. Cuncta in coloribus originalibus facta sunt, quippe cum thermica photographica ars colores rectos priscos detegere iuverit.

Labores denique mense Februario anni 2001 completi sunt a hominibus strenuis qui operam dabant plus quam 30.000 horarum. Ad investigandas res historicas et structorias et delineatorias alia sex milia horarum sumenda erant. In hoc contextu imaginum plus milia decem conferebantur quae post archivis inserebantur. Itaque collectio effigierum historicarum maxima totius Circuli Ilm exorta est.

Operam dantes; alia

[recensere | fontem recensere]

Elenchus hominum praeoccupatorum ecce: Ioachim Haase (praeses), Bernardus Hofmann (artifex princeps ), Ioannes-Georgius Aulinger et Lotharus Sommer-Schmidt; turbam assiduorum auxerunt inde ab anno 2000 Rudolfus Gleichmar, Burkhardt Hertwig et Andreas Höhn. Consilia technica dabant omni tempore Henricus Walther, Udalricus Lappe, Ioachim Hartmann, Ernestus Stahl et historicus Petrus Unger.

  • Proplasma e materia Simocol est; usurpabantur colores acrylici.
  • Tabula commemorativa ad ingressum expositionis testimonium affixa perhibet de verbis quibusdam, quae ipse cancellarius foederalis Gerardus Schröder dixit cum moraretur in urbo: "Sine dubio Arnstadium inter Germaniae pulcherrimas urbes numerari potest."

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Proplasma Arnstadii spectant.

De proplasmate et domu situs proprius