Regia Classis Britannica
Regia Classis (Anglice: Royal Navy) est bellica classis Britanniae quae ferme ab anno 1692 usque ad exitum secundi belli mundani potentissima omnium reliquarum classium fuit. Regia Classis ad Britanniae imperium marium militare mercatoriumque dandum et ad pecuniam efferendam maxime saeculis duodevicesimo et undevicesimo pertinuit.
His temporibus, etsi Regia Classis non multas naves habeat (nam sunt 88 bellica navigia), tamen progressa in technologia navale et armamentis multum est pro classibus maioribus.
De Regia Classe notiones
[recensere | fontem recensere]Regia Classis semper primarias partes in insula Angliae defendenda habuit contra inimicas naves et ad primatum commercialem militaremque conservandum usque ad aëroplanorum adventum.
Saxonica Classis (fere 800 p.C.n-1066 p.C.n.)
[recensere | fontem recensere]Ab Alfredo Magno constituta saeculo nono e 400 navibus constitit et magnam victoriam consecuta est in mare apud Cantium contra Vicingos piratas insulam adorientes, sed exarmata post annos paucos ab ipso rege est.
Aevum Normannum et Medium usque ad annum 1485 - Quinque Portus
[recensere | fontem recensere]Cum anno 1066 Normanni Britanniam invasissent, Saxonibus profligatis, classem armavit rex Gulielmus I cum navibus societatis maritimae "Quinque Portus" appellatae (vulgo "Cinque Ports").
Rex Iohannes "Sine fundo" dictus classem habebat 500 navibus veliferis compositam et regi Eduardo III in dimidio saeculi quarti decimi 700 navigia erant.
Aevum Tudoriense
[recensere | fontem recensere]Henricus VIII instituit classem "Navy Royal" appellatam quae e quinquaginta et octo navibus constabat sed anno 1588, Elisabetha I regina, Regnum Hispanicum Britanniae impetum imminentem minatus est cum classe Invencible Armada dicta. Ob tempestates magnas et peritiam classis Anglicae (memorandae sunt res gestae Francisci Draki navarchi cursariique) magna calamitas classi Hispanicae fuit quae in patria redire debuit, quadraginta et quinque navibus submersis, mille hominibus vita privatis.
Ad hoc, regina Elisabetha navarchis Regiae Classis dare incepit "litteras cursus" per quas permittebat ut vastaret aut carperet naves ex America auro argentoque plenas redientes et portus hostium.
In saeculis XVIII et XIX
[recensere | fontem recensere]Parlamentum Anglicum, Olivario Cromwell duce, armavit Regiam Classem, novis navibus eam munivit et in sua custodia eam posuit. Progressus Regiae Classis tam magnus in saeculo 18 fuit ut dicerent "Britanniam fluctus regere". Fortitudo magnitudoque eius Angliae spoponderunt de praestantia commerciale et militare in maribus omnibus; ad hoc, quia non Britanniae necesse erat magnum exercitum terrestrem habere, reges in classem bellicam vires militares contulerunt.
Omnes homines qui ostenderent magnitudinem ingenii aut peritiam militarem neque vero ob divitias aut familiae nobilitatem imperio in Regia Classe fungi potebant: quo modo prudentia rei militaris navarchorum Anglicorum fecit ut perraro Britanniae clades essent (in exemplum memoranda Pugna navalis apud Trafalgar, a.D. 1805, est).
Ab anno 1793 usque ad 1815 Regia Classis perdidit 344 naves (quorum 254 submersae sunt a fluctibus, 75 a navibus hostilibus, 15 ob incendia fortuita). Etiam vitam amiserunt 103.660 nautae (84.440 ob pestilentias aut casus, 12.680 ob naufragia et 6.540 ob inimica gesta).
Ab exitu saeculi XIX usque ad secundum bellum mundanum finitum
[recensere | fontem recensere]In XIX saeculo Regia Classis pugnavit contra servorum mercaturam et pirateriam; praetera plurimi geographi atque biologi (in exemplum Carolus Darwin qui de evolutione animantium et de selectione naturale scripsit) inducti sunt in navibus Anglicis.
In ambobus bellis mundanis Regia Classis debuit insulam Britannicam defendere in armis et alimentis instituendis atque in navibus Germanicis diruendis. Habuit partes in navium egressu copiarum Anglicarum Americanarumque anno 1943 in Sicilia ante irruptionem per Italiam contra copias Germanicas.
Post bellum frigidum Regia Classis momento minuit ob Civitatum Foederatarum Americae affirmationem in orbis terrarum auctoritate.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Arthur Herman. To Rule The Waves: How The British Navy Changed The World. Harpercollins, 2004. Hardcover, 528 paginae. ISBN 0-06-053424-9
- N. A. M. Rodger. The Safeguard of the Sea: A Naval History of Britain from 660 - 1649.
- N. A. M. Rodger. The Command of the Ocean: A Naval History of Britain from 1649 - 1815. Penguin, 2004, 907 paginae. ISBN 0-14-028896-1
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Regiam Classem spectant. |