Res publica Ligurica
Res publica Ligurica successor Reipublicae Genuensis est, quam Napoleo Bonaparte, legatus militum Reipublicae Francicae anno 1796 expugnavit. Nova constitutione exemplo Franciae adoptato 14 Iunii 1797 Respublica Liguria condita est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Respublica nova statim foedus defensionis cum Francia signavit et ita a finitimo magno tota dependebat. Primo directorium - ut in Francia - civitatem rexit, anno 1802 dux - ut in Republica Genuensis - caput civitatis erat. Is fuit Hieronymus Durazzo. Anno 1805 - interea Napoleo I imperator Francorum factus est - Respublica Ligurica 4 Iunii ad imperium Francicum adiuncta est. 28 Aprilis 1814, postquam ab alligatis Napoleo victus est, Respublica iterum proclamata est. Civitas autem Consilio Vindobonum incolis invitis non restituta est, sed 3 Ianuarii 1815 eius terrae Regno Sardiniae adiunctae sunt.