Rota ardens
Rota ardens,[1][2] vel rota flammea,[3] in contextu litterario ad catenam eventuum intortorum vel dirorum qui ex actione singula consequuntur spectare potest.
In mythologia
[recensere | fontem recensere]Notio rotae ardentis in mythologia Graeca exoritur ut poena de Ixione capta, qui ad rotam ardentem propter Heram concupitam, uxorem Iovis, adligatur.
In litteris Europaeis
[recensere | fontem recensere]Rota ardens est pars Aristotelianae tragoediarum (h.e. ludorum scaenicorum) interpretationis, quae medium vitium personae intra personam comprehendit. In Othello, tragoedia Shakesperiano, vitium in Othello est quod invidiá vulnerari potest et Iagoni credere solet, qui ipse sic tractat ut uxorem infidelem esse credat. Ex eo vitio, Othellus amicum fidelem perdit, uxorem necat, insanusque fit, antequam ad extremum sibi mortem consciscit. Hoc in ludo, rota ardens orditur cum Othellus Iagoni credere incipiat, quo facto, alii eventus naturaliter fiunt.
Notio rotae ardentis protagonistae intra tragoediam (h.e. heros) usitatissime adhibetur, et in animo habere potest in audientia humanitatem commovere cum heros in gratia non iam sit (haec purgatio animi motuum catharsis appellatur), quamquam perfunctioni exspectationem dramaticam addere potest.
Rota ardens, Anglice The Wheel of Fire, est nomen libri de tragoedia Shakesperiano a G. Wilson Knight divulgati.
"Metamentiones"
[recensere | fontem recensere]In King Lear Shakesperii, Rex Lear adfirmat: "Sed ad ardentem adligor rotam, / Quam lacrimis meis sicut plumbum liquefactum perfundo."[4]
In Domino Anulorum Tolkieniano, Unus Anulus ut rota ardens sic describitur: "Eum in mente continenter videre incipio, sicut magna rota ardens."[5] Praeterea:
- Forma se demittens, vix plus quam umbra rei vivae, creatura nunc omnino perdita et devicta, sed libidine et foedoque furore plena; atque ante quam stabat severus, misericordiá nunc immobilis, homo figuratus albo vestitus, sed prae se rotam ardentem gestabat."[6]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Rota ardens et sulphurea inflammabit hominem qui lingua tota vita abusus est, per omnem aeternitatem," ex Cornelii Cornelii A Lapide Commentaria in Epistolas Canonicas, Indicibus Necessariis Illustrata (Lugduni: apud Fratres de Tournes, 1732), p. 96.
- ↑ Confer etiam: "Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus; et de medio ejus, quasi species electri, id est, de medio ignis." Ezechiel 1:4.
- ↑ "Atque illic saevis actos cruciatibus omnes, / quorum mens perversa, viros, rota flammea cinget / ardentis fluvii, metuendo carcere semper / inclusos, vitaeque luentes facta prioris."—Oracula Sibyllina, ed. Carolus Alexandre (Parisiis: Firmin Didot Fratres, 1841), vol. 2, 2:294–297.
- ↑ Anglice: "But I am bound upon a wheel of fire, / That mine own tears do scald like molten lead."
- ↑ Anglice: "I begin to see it in my mind all the time, like a great wheel of fire."—Frodo Baggins ad Samwise Gamgee adloquens.
- ↑ Anglice: "A crouching shape, scarcely more than the shadow of a living thing, a creature now wholly ruined and defeated, yet filled with a hideous lust and rage; and before it stood stern, untouchable now by pity, a figure robed in white, but at its breast it held a wheel of fire."—Descriptio Golli et Frodo, ut a Samwise videbantur.