Jump to content

Transcarpathia (Cechoslovacia)

E Vicipaedia
(Redirectum de Ruthenia Subcarpathanea)
Vide etiam paginam discretivam: Transcarpathia (discretiva).

Transcarpathia[1] (vel Subcarpathia, Ruthenia Subcarpathica, Ucraina Transcarpathica etc.) fuit terra ab anno 1918 usque ad annum 1939 in Cechoslovacia sita fuit, quam deinde Hungari armis occupaverunt; haec terra postremo anno 1944 ab exercitu Sovietico liberata est. Quo facto Cechoslovacia foedus cum Unione Sovietica iecit, secundum quod haec regio Sovietis concessa est; eiusdem incolae, qui Russini nuncupantur et qui plerumque ad ecclesiam uniaticam, quae ecclesia Graecocatholica appellatur, pertinebant ab coenonistis vehementer opprimebantur. Nunc autem haec regio pars Ucrainae est.

Caput erat Užgorod (Bohemice et Slovace Užhorod, Hungarice Ungvár); aliae magni momenti urbes Peregium et Munchatium (Russinice Мукачово) fuerunt.

  1. "Lineamenta historiae Ecclesiae Transcarpathiae", — Orientalia christiana periodica, vol. 37-38, 1971, p. 517; Transcarpatia, — dioecesis Transcarpatiae Latinorum. Gerarchia cattolica ..., 2003, p. 441.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 48°25′0″N 23°15′0″E • Большая российская энциклопедия