Ecclesiae Catholicae Orientales
Ecclesiae Catholicae Orientales sunt viginti tres Ecclesiae Catholicae sui quaeque iuris, quae ritus orientales sequuntur. Traditiones ac hierarchia earum ecclesiis Orthodoxis et Orientalibus similes, tamen ab iis stricte discernendae sunt.[1] Capita earum plerique sunt Patriarchae vel Episcopi, qui quidem communionem cum Papa Ecclesiae Catholicae servant, licet liturgiis orientalibus utantur. In fere omnibus traditionibus orientalibus sunt et ecclesiae Catholicae, qui quidem plerumque minorem incolarum partem efficiunt.
Ecclesiae Catholicae Orientales non Codici Iuris Canonici (CIC), sed Codici Canonum Ecclesiarum Orientalium (CCEO) subiectae sunt.
Historia
[recensere | fontem recensere]Ecclesiae Catholicae Orientales partim ab antiquitate exstant, partim post varia schismata natae sunt. Tempore expeditionum sacrarum unio, id es consociatio, cum Ecclesia Antiochena Maronitarum et ad tempus cum Armeniis in Cilicia (tum regnum Armeniae minoris) facta est. Post schisma anni 1054 saepius fractionem cum Ecclesia Orthodoxa sanare contentum est, ultimum in Concilio Basiliensi (quod Florentiam translatum est; 1431–1445), sed frustra. Post Concilium Tridentinum (1545-1563) etiam partes ecclesiarum consociatae sunt, ecclesiis maternis quidem scissis. Post Concilium Vaticanum Secundum demum haec methodus "Uniatismi" relicta est.
Maxima ecclesia Catholica Orientalis est Ecclesia Graeco-Catholica Ucrainae, ecclesia Antiochena Maronitarum ab anno 1182 ex toto cum Roma unita est, ecclesia Chaldaeorum Catholica maior est quam illa autocephala nomine Ecclesia Syrorum Orientalium. Ex Christianis Sancti Thomae maior pars ad Catholicam ecclesiam Syrorum Malabarensium pertinet. Ecclesia Catholica Italo-Albanica non ex unione nata est, sed ab origine cum Roma unita erat.
Ecclesiae sui iuris
[recensere | fontem recensere]Secundum Annuario Pontificio sunt 23 Ecclesiae Catholicae Orientales:
Ecclesia | Traditio | Status iurisdictionis | annus, quo condita est | Iurisdictiones | Episcopi sive exarchi | Fideles | Terra originis |
---|---|---|---|---|---|---|---|
Ecclesia Armeno-Catholica sive Patriarchatus Ciliciae Armenorum | armena | patriarchalis | 1742 | 18 | 16 | 566.000 | Armenia |
Ecclesia Catholica Aethiopica | alexandrina (aethiopica) | metropolitanus[2] | 1846 | 4 | 4 | 70.000 | Aethiopia |
Ecclesia Graeco-Catholica Bielorussiae | byzantina | administratorius[3] | 1991 | 1 | 0 | ca. 8.000 | Ruthenia Alba |
Ecclesia Graeco-Catholica Bulgariae | byzantina | episcopalis[4] | 1861 | 1 | 1 | 10.000 | Bulgaria |
Ecclesia Graeco-Catholica Cazastaniae et Asiae Centralis | byzantina | administratorius[5] | 2019 | 1 | 0 | ca. 10.000 | Kazachstania |
Ecclesia Chaldaeorum Catholica | syro-orientalis | patriarchalis | saec. 16 | 23 | 22 | 537.000 | Iraca |
Ecclesia Catholica Coptorum | alexandrina (coptica) | patriarchalis[6] | 1741 | 8 | 9 | 166.000 | Aegyptus |
Ecclesia Graeco-Catholica Croatiae et Serbiae | byzantina | episcopalis | 1611 | 2 | 2 | 43.000 | Croatia, Serbia |
Ecclesia Catholica Erythraea | alexandrina (aethiopica) | metropolitanus[7] | 2015 | 4 | 5 | 150.000 | Erythraea |
Ecclesia Catholica Graeciae | byzantina | exarchalis | 1859 et 1860 | 2 | 1 | 6.000 | Graecia, Turcia |
Ecclesia Graeco-Catholica Hungariae | byzantina | metropolitanus[8] | 1646 | 3 | 3 | 327.000 | Hungaria |
Ecclesia Catholica Italo-Albanica | byzantina | episcopalis | –[9] | 3 | 2 | 62.000 | Italia |
Ecclesia Graeco-Catholica Macedoniae | byzantina | episcopalis[10] | 1881 | 1 | 1 | 15.000 | Macedonia Septentrionalis |
Ecclesia Antiochena Maronitarum | antiochena (syro-occidentalis) | patriarchalis | 1182 | 28 | 51 | 3.400.000 | Libanus, Syria |
Ecclesia Graeco-Melchita Catholica | byzantina | patriarchalis | 1726 | 29 | 36 | 1.700.000 | Syria, Libanus |
Ecclesia Graeco-Catholica Romaniae | byzantina | archiepiscopalis[11] | 1693 | 6 | 8 | 535.000 | Romania |
Ecclesia Graeco-Catholica Russiae | byzantina | exarchalis | 1917 | 2 | 0 | fere 3.000 | Russia |
Ecclesia Graeco-Catholica Ruthenica | byzantina | metropolitanus | 1646/1697 | 7 | 8 | 487.000 | Ucraina |
Ecclesia Graeco-Catholica Slovaciae | byzantina | metropolitanus[12] | 1646 | 4 | 4 | 233.000 | Slovacia |
Ecclesia Syro-Catholica | antiochena (syro-occidentalis) | patriarchalis | 1781 | 15 | 17 | 266.000 | Syria |
Ecclesia Syro-Malabarensis | syro-orientalis/chaldaica | archiepiscopalis[13] | 1663 | 31 | 53 | 3.900.000 | India |
Ecclesia Syro-Malankara Catholica | antiochena (syro-occidentalis) | archiepiscopalis | 1930 | 9 | 14 | 438.000 | India |
Ecclesia Graeco-Catholica Ucrainae | byzantina | archiepiscopalis | 1595 | 32 | 50 | 4.300.000 | Ucraina |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Heinrich de Wall / Stefan Muckel: Kirchenrecht. 5. ed. C.H. Beck, Monaci 2017, ISBN 978-3-406-66168-6, § 16 Rn. 2
- ↑ Provincia Ecclesiastica pro fidelibus ritus Alexandrini Aethiopici in Aethiopia/Ecclesia Neanthopolitana, AAS 53 (1961) 648
- ↑ Administratio Apostolica Bielorussiae pro fidelibus catholicis ritus byzantini, AAS 115 (2023) 407
- ↑ Eparchia Sancti Ioannis XXIII Sophiae pro fidelibus ritus byzantini, AAS 111 (2019) 1688
- ↑ Administratio Apostolica Cazastaniae et Asiae Centralis pro fidelibus ritus byzantini, AAS 111 (2019) 835
- ↑ Patriarchatus Alexandrinus Coptorum, ASS 28 (1895-96) 257
- ↑ Ecclesia Metropolitana sui iuris Asmarensis, AAS 107 (2015) 246
- ↑ Ecclesia Metropolitana sui iuris Hungariae pro Christifidelibus Byzantini ritus, AAS 107 (2015) 505
- ↑ numquam a Roma separatus
- ↑ Eparchia Beatae Mariae Virginis in Caelum Assumptae Strumnitzensis-Scopiensis, AAS 110 (2018) 930
- ↑ Ecclesia Archiepiscopalis Maioris Fagarasiensis et Albae Iuliensis Romenorum, AAS 98 (2006) 107
- ↑ Ecclesia Metropolitana Presoviensis ritus byzantini, AAS 100 (2008) 58
- ↑ Ecclesia Archiepiscopalis Maioris Ernakulamensis-Angamaliensis, AAS 85 (1993) 398
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Aßfalg, Julius, et Paul Krüger, eds. 1975. Kleines Wörterbuch des christlichen Orients. Aquis Mattiacis: Harrassowitz. ISBN 3-447-01707-4.
- Kaufhold, Hubert, ed. 2007. Kleines Lexikon des Christlichen Orients. Ed. nova. Aquis Mattiacis: Harrassowitz. ISBN 978-3-447-05382-2.
- Roberson, Ronald. 2005. The Eastern Christian Churches. A Brief Survey.' Ed, septima. in interrete (Catholic Near East Welfare Association).
- Congregazione per le Chiese Orientali, ed. 2017. Oriente Cattolico. Ed. quinta. Romae . ISBN 978-88-97789-40-6.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De Ecclesiis Orientalibus Catholicis
- ORIENTALIUM ECCLESIARUM, Decretum Vaticanum de ecclesiis orientalibus Catholicis (1964).