Jump to content

Publius Cornelius Scipio Aemilianus Africanus

E Vicipaedia
(Redirectum de Scipio Aemilianus)

Publius Cornelius Scipio Aemilianus Africanus (natus anno 185 a.C.n., mortuus anno 129 a.C.n.) senator et consul Romanus fuit.

Gens et iuventus

[recensere | fontem recensere]

Pauli Macedonici filius, adoptione Scipionis Africani nepos erat. A tenera aetate Graecis litteris a Polybio praestantis ingenii viro eruditus est. Ex sua doctrina tantos fructus tulit, ut non modo aequales suos, sed etiam maiores natu omni virtutum genere superaret. Temperantiae et continentiae laudem ante omnia comparare studuit, quod quidem tunc difficile erat. Mirum enim est quo impetu ad libidines et epulas iuvenes Romani et tempore ferrentur. At Scipio contrarium vitae institutum secutus, publicam modestiae et continentiae famam est adeptus. Polybium semper domi militiaeque secum habuit. Semper inter arma ac studio versatus est; aut corpus periculis, aut animum disciplinis exercuit.[1] In matrimonium duxit Semproniam, sororem Gracchorum.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 168 a.C.n. patrem in pugnam Pydnae sequebatur et praedam bibliothecam regis Persidis accepit.[2] Scipio Aemilianus anno 151 in Hispania Lucio Licinio Lucullo duce tribunus militum militavit; eoque in bello egregia fuit sua opera. Nam rex quidam barbarus mirae proceritatis splendidis armis ornatus, saepe Romanos provocabat, si quis singulari certamine secum vellet congredi. Cumque nemo contra eum exire auderet, suam Romanis ignaviam cum irrisu et ludibrio exprobrabat. Non tulit indignitatem rei Scipio, progressusque ad hostem, conserta pugna eum prostravit, pari Romanorum laetitia et hostium terrore, quod ingentis corporis virum ipse exiguae staturae deiecisset. Scipio multo maius etiam adiit periculum in expugnatione urbis, quam tunc obsidebant Romani : nam ipse primus murum conscendit, viamque aliis militibus aperuit. Ob haec praeclare gesta Lucullus dux iuvenem pro concione laudatum murali corona donavit.[3] Anno 149 tribunus militum sub Manio Manilio Nepote consule in Africa pugnavit atque coronam gramineam adeptus est.[4]

Anno 148 a.C.n. in urbem rediit, ut aedilis fieret, sed populo urgente anno 147 una cum Gaio Livio Druso consul electus est. Tertium Bellum Punicum suscepit, anno 146 a.C.n. Carthaginem expugnavit, incolas in servitutem duxit atque urbem delevit. Statuas a Puniis raptas oppidis Siciliae restituit.[5] Africam in formam provinciae redacta est. Anno 144 legatus in Aegyptum, Syriam et Graeciam iter fecit, ubi Panaetius Rhodius philosophus eum comitabatur. Anno 142 a.C.n. una cum Lucio Mummio Achaico censor erat. Anno 134 a.C.n. una cum Gaio Fulvio Flacco iterum consul electus est, Hispaniam provinciam accepit atque Numantiae obsidionem accepit. Anno 132 a.C.n. Numantiam expugnavit et de Numantinis triumphavit. Anno 129 a.C.n. contra Gracchorum consilia et legem Semproniam agrariam operam dabat[6] cum ex inopinato in cubiculo mortuus repertus est. Nulla quaestio facta est[7] et mors naturalis fortasse fuit. Rumores tamen ab optimatibus circumferebantur popularium duces incusantes necnon etiam ipsius uxorem Semproniam quia Gracchorum soror fuisset necnon illius matrem Corneliam matrem Gracchorum[8].

Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Hieronymus Carcopino, "La mort de Scipion Emilien" in Autour des Gracques. Etudes critiques, Les Belles Lettres, 1967ː 85-127.
  • Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 70] C. Scipio Aemilianus Africanus (Numantinus)" in Der Neue Pauly vol. 3 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01473-8) col. 178–182..
  1. Confer Polybius Historiae XXXI 23-30
  2. Plutarchus, Aemilianus 22; 28
  3. Velleius Paterculus I 12,4
  4. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia XXII 6-13
  5. Marcus Tullius Cicero, In Verrem passim
  6. Appianus, Bell. civ. I.19.2-4. Macrobius, Saturnalia III.14.6
  7. Cicero, Pro Milone VII.16. Velleius Paterculus II.4.6. Titus Livius, Periocha 59. Plutarchus, C. Grac. X.4.
  8. Appianus, Bell. civ. I.20.2. Titus Livius Periocha 59. Orosius V.10.10.


Antecessores:
Spurius Postumius Albinus Magnus et Lucius Calpurnius Piso Caesoninus
Consul
147 a.C.n.
cum
Gaio Livio Druso
Successores:
Gnaeus Cornelius Lentulus et Lucius Mummius Achaicus
Antecessores:
Quintus Calpurnius Piso et Servius Fulvius Flaccus
Consul
134 a.C.n.
cum
Gaio Fulvio Flacco
Successores:
Lucius Calpurnius Piso Frugi et Publius Mucius Scaevola