Jump to content

Sextus Tarquinius

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Sextus Tarquinius
Res apud Vicidata repertae:
Sextus Tarquinius: imago
Sextus Tarquinius: imago
Nativitas: 6. saeculum a.C.n.; unknown value
Obitus: 512 a.C.n.; Gabii
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Lucius Tarquinius Superbus; Tullia Minor
Familia: Tarquin dynasty
Sextus Tarquinius Lucretiae pudicitiam nocturna vi expugnat : imago a Titiano picta

Sextus Tarquinius fuit unus e filiis L. Tarquinii Superbi, ultimi regis Romani. Infamis factus est postquam vim intulit Lucretiae, uxori Collatini, quae femina summae virtutis erat. Quod nefandum scelus causa fuisse dicitur cur indignans populus regnum Romae abrogarit. Postquam autem Lucius Brutus Tarquinios Roma expulit (509 a.C.n.) Sextus Gabios sese recepit ubi ab inimicis occisus est[1].

Quomodo Sextus Gabios patri tradiderit

[recensere | fontem recensere]
Petrus Paulus Rubens : Sextus Tarquinius et Lucretia.

Rex Tarquinius Superbus tres filios genuisse tradebatur : maximusne natu an minimus natu fuerit Sextus difficile dictu quia auctores antiqui de ea re dissentiunt[2]. Cum Romani septimum iam annum bello adversus Gabinos detinerentur nec ullo modo vincere possent, Sextus strategema ignominiosum cum patre concinnavit. Nam fictis simultate et discordia, quo maiorem fidem hostibus faceret, Tarquinius Superbus filium medio foro virgis caedi iussit. Quo facto velut transfuga odio et metu patris motus Sextus cum paucis comitibus Gabios confugit ubi benigne acceptus est. Tum beneficiis suis (parvis victoriis et multa praeda quam pater sine firma custodia e composito filio diripiendam relinquebat) paulatim tantam fiduciam apud Gabinos sibi paravit ut dux totius exercitus legeretur; peritiam enim suam cum rerum bellicarum tum praesentium hostium iactitabat atque ad bellum adversus Romanos velut privato odio impulsus semper hortabatur. Deinde Sextus patri Romam nuntium clam misit, quid nunc faciendum quaesitum. Tarquinius Superbus verbum quidem nullum respondit sed in horto prope regiam coram nuntio capita supereminentium papaverum baculo decussit. Quo renuntiato filius intellexit sibi praecipere patrem ut primores civitates e medio tolleret. Clarissimos igitur viros illius civitatis varie accusatos morte vel exsilio damnavit. Deinde urbem optimis defensoribus orbam patri sine pugna tradere potuit. E quo tempore velut rex Gabinorum fuit, ut pater rex Romanorum erat.

De flagitio et morte

[recensere | fontem recensere]
Sextus Lucretiae pudicitiam nocturna vi expugnans (supra) et Lucretia sese necans coram marito et propinquis (infra). Imago picta e manuscripto sedecimi saeculi.

Paulo post uxorem sobrini sui Collatini, nobilem matronam Romanam Lucretiam nomine, a qua, absente marito, tamquam cognatus hospitium benignum acceperat, vi nocturna stupravit. Misera puella se ipsa propter dedecus necavit (de qua fabula plura invenies sub nomine Lucretia). E quo facinore Lucio Bruto ducente seditio orta est quae regem cum liberis Roma expulit. Aeternum exsilium lege eis indictum est. Secundum narrationem a Tito Livio traditam[3], dum pater et fratres Caere in Etruriam confugiunt, Sextus Gabios in regnum suum sese recepit ubi ab inimicis occisus est. Contra Dionysius eum simul cum fratribus aciei Tarquiniensium praeficit[4] illo proelio quo consul Lucius Iunius Brutus periit, atque mox denuo cum Tito Tarquinio fratre aciei Latinorum in exercitu Porsennae[5]. P. Valerio quartum et Tito Lucretio iterum consulibus (504 a.C.n. ?) quoque Sabinorum exercitum contra Romanos infeliciter duxit[6]. Tito Aebutio Quinto Cloelio consulibus (499 a.C.n. ?) Signiam, coloniam Romanam frustra obsedit[7]. Quinto Cloelio Tito larcio consulibus (498 a.C.n. ?) quoque cum Octavio Mamilio dux exercitus confoederationis Latinae electus est ad bellum cum Romanis praeparandum[8]. Tandem proelio apud lacum Regillum (496 a.C.n. ?) a dictatore Aulo Postumio victus, occisus est[9]

  1. Titus Livius I,60.
  2. Minimus natu : Titus Livius I,53(5). Ovidius Fasti II,691. Maximus natu :Dion. Hal. IV,64,2. Maior natu (duorum ?) : Cicero, De rep. II,46.
  3. I,60.
  4. Ant. Rom. V,15(4).
  5. Ibid. V,22,4
  6. Ibid. V,40.
  7. Ibid. V,58.
  8. Ibid. V,61.
  9. Ibid VI,10-12.