Jump to content

Publius Valerius Volusi f. Poplicola

E Vicipaedia
Primus consul Iunius Brutus (qui collega Valerii Publicolae fuit) inter duos lictores incedens, ex altera parte caput deae Libertatis. Denarius primi saeculi a.C.n.

In traditione historica Romanorum Publius Valerius Volusi f. Poplicola[1] (nescimus, quo anno natus sit; mortuus anno 503 a.C.n.) primo anno reipublicae a regibus liberatae cum Lucio Bruto consul fuit (509 a.C.n. ?) : in summa quater consulatum gessit (509, 508, 507, 504) et bis triumphavit (509 et 504). Itaque legislator prudens et rerum civilium peritus (cognomen Publicolam a populo Romano inditum sibi meruit[2]), velut alter conditor mythicus Reipublicae Romanae cum Bruto habetur.

Quae de eo tradebantur partim ficta videntur adeo ut nonnulli clari historici moderni eum omnino fuisse negarint[3]. Nomen certe non ficticium est : nam vetustissima inscriptio (circa 500 a.C.n. exarata existimatur) Satrici in excavationibus nuperrime inventa (unde lapis Satricanus dicitur) nomen cuiusdam ducis sic refert : POPLIOSIO VALESIOSIO quod Latinitate Ciceroniana dictum nihil aliud est quam Publii Valerii.

De origine gentis Valeriae

[recensere | fontem recensere]

Gens Valeria, e Sabinis orta, Romam cum rege Tito Tatio venisse dicebatur[4]. Pater Publicolae Valerius Volusus fuit. Fratres Marcus Valerius Volusi f.[5] (cos. 505 a.C.n.) et Manius Valerius Maximus[6] (dictator anno 494 a.C.n.) fuerunt. Filius eius Publius Valerius P.f. Poplicola consul 475 a.C.n. erat, nepos Lucius Valerius Potitus[7] consul anni 449 a.C.n. Filia quoque ei fuit Valeria quam obsidem regi Etruscorum Porsennae tertio consulatu tradidit atque nonnulli auctores eam cum heroide Clelia confundunt[8]. Plutarcho auctore Postumio Albo nupsit qui ita gener Poplicolae fuit[9]. Soror etiam illi fuit itidem Valeria nominata, siquidem Dionysio Halicarnassensi[10] et Plutarcho[11] credimus[12], cui multis post fratrem mortuum annis velut divinitus in mentem venit matrem Coriolani, Veturiam nomine, suppliciter rogare ut filium in castra Volscorum implorans adiret : quo facto urbem Romam e maximo periculo servasse dicebatur. Templum Fortunae Muliebri in eo ipso loco quo mater Coriolanum precibus flexerat dedicatum est et Valeria prima sacerdos eius fuit, quae sacra deae Kalendis decembribus perficiebat.

De cursu honorum

[recensere | fontem recensere]
Postquam pudicitia a Sexto Tarquinio, filio regis, vi expugnata est, Lucretia pugione sese ipsa necat. Tabula a Luca Cranach Maiore picta. Quae mors voluntaria causa fuisse dicitur cur reges Roma expulsi sint.

Antequam consul fieret

[recensere | fontem recensere]

Particeps coniurationis e morte Lucretiae ortae fuit, per quam Lucius Tarquinius Superbus rex ultimus Romanorum expulsus est et cuius dux erat Lucius Iunius Brutus. In qua coniuratione Dionysius Halicarnassensis[13] partes maiores Valerio adsignat quam ceteri historici antiqui. Nihilominus primi consules rei publicae Romanae fuere Lucius Iunius Brutus et Lucius Tarquinius Collatinus. Sed legati et clientes Tarquinii bonorum regiorum recuperandorum specie Romae manentes coniurationem de regno restituendo movere, cui interfuere cum alii nobiles adulescentes, tum duo filii Bruti consulis et nepotes Tarquinii Collatini e sorore nati quibus Aquiliis nomen erat. Servus quidam Vindicius nomine hanc coniurationem deprehendit. Cum nomina propinquorum ad consules deferre timeret, ad Valerium, privatum hominem sed comitate et benevolentia erga humiles homines notum[14], contendit atque crimen detexit[15]. Valerius populum convocavit atque litteras interceptas coram consulibus recitavit. Coniurati morte damnati instigantibus Valerio et Bruto supplicio adfecti sunt, quamquam Collatinus misericordiam eorum movere conabatur[16]. Sic quidem de ea coniuratione rettulerunt Dionysius et Plutarchus : nam secundum Titum Livium[17] Valerius eo tempore iam consul in locum Collatini creatus erat.

De primo consulatu

[recensere | fontem recensere]

Mox Lucius Tarquinius Collatinus, sive propter nomen invisum Tarquiniorum sive ob suspiciones e clementia erga coniuratores natas, infesto populo in exilium fugere coactus est. In eius loco Poplicola primus consul suffectus cum Lucio Iunio Bruto fuit.

De pugna ad silvam Arsiam

[recensere | fontem recensere]

Paulo post novi consules apud silvam Arsiam dictam (cui luco herois Horatii apud Dionysium et Plutarchum nomen est[18]) cum Veientibus Tarquiniensibusque Tarquiniorum regnum Romae restituere conantibus proelium commisere. Tum Brutus equitatum ducens statim atque Arruntem unum e tribus filiis Tarquinii Superbi in acie hostium vidit, equo immisso adversus eum invehitur. Pari impetu et ira ambo incitati contrariis hastarum ictibus haeserunt et simul perierunt. Postea diu aequo Marte pugnatum est donec acies nocte dirimerentur[19]. At prima vigilia vocem divinam creditam[20] e luco ortam audierunt proclamare Romanos victores esse quia uno plures hostes occidissent. Tunc Etrusci pavidi domum fugerunt[21]. Consul Valerius postridie pugnae, quae erant Kalendae Martiae anni 509 a.C.n., de Veientibus Tarquiniensibusque primus e consulibus triumphavit[22], quod postea in Fastis Capitolinis relatum est. Die sequenti collegam Brutum coram populo laudavit, qui mos postea in claris viris servatus est[23] et ceterum funus eius honorifice ordinavit.

Quomodo benevolentiam plebis captarit

[recensere | fontem recensere]
Fasces e virgis et securi colligatis consistentes : Valerius securim fascibus Romae ademisse dicitur, quia ius civium necandorum consulibus negabat.

Mox tamen diri rumores de consule Valerio circumferebantur : nonne magnam domum summa Velia aedificare coeperat, Foro velut arcem imminentem, unde omnia prospecturus esset ? Praeterea de novo collega in locum Bruti subrogando cogitare non videbatur, sed imperium solus retinebat. Itaque vulgo eum accusabant quod regnum adfectaret. Quod ubi sensit Valerius statim domum solo adaequavit atque habitare in loco demisso constituit. Alias res quoque novavit quibus reverentiam populi ostenderet : nam intra pomerium fascibus quos lictores prae consulibus gerebant secures adimi iussit, quia ius civium necandorum significabant[24]. Quin etiam quotienscumque in contionibus populum adloquebatur fasces demitti iubebat ; quo pacto maiestatem populi maiorem quam consulum esse confitebatur. Numerum quoque lictorum minuit : nam alternis mensibus dum duodecim lictores alteri consulum praeeunt, collega eius sine lictoribus velut privatus ire debebat, ne duplicatus numerus eorum plebi terrori esset (iam duodecim lictores regibus fuerant)[25]. Praeterea leges libertatem populi tuentes tulit de quibus infra dicemus. Talibus moribus cognomen Publicola sibi meruit, ut qui populum colebat.

Quibus rebus effectis comitia collegae habuit : primo Spurius Lucretius Tricipitinus ac paulo post eo mortuo Marcus Horatius M.f. Pulvillus consules suffecti creati sunt[26].

De templi Capitolini dedicatione

[recensere | fontem recensere]

Templum Iovis in Capitolio a regibus Etruscis aedificatum nondum dedicatum erat. Ambobus consulibus hunc honorem adpetentibus, sorte ducta, munus Horatio Pulvillo collegae Publicolae evenit. De quo certamine mira fabula tradita est : nam cum Horatius postes templi manu iam teneret atque sacra verba nuncuparet, frater alterius consulis, Marcus Valerius[27], filium Horatii ab hostibus occisum esse falso rettulit ne dedicationem peragere posset pater lugens (luctus enim "impurum" facere vulgo credebatur). At Marcus Horatius filium lugere recusavit atque sacras caerimonias, velut non animi perturbatus, perfecit. Titus Livius et Plutarchus hunc eventum ad primum consulatum Marci Horatii referunt qui et primus consulatus Poplicolae est, Tacitus vero in Historiis[28] suis et Dionysius Halicarnassensis ad secundum (507 a.C.n.) cum Publio Valerio consule tertium. Nullus auctor de tali indignitate ipsum Publicolam accusavit nec rursus excusavit.

De secundo et tertio consulatu

[recensere | fontem recensere]

Anno 508 a.C.n. consul iterum cum Tito Lucretio fuit, quo anno nihil memoria dignum actum est nisi quod consules censum habuere et 130 000 civium Romanorum numerati sunt[29].

Consul tertium anno 507 a.C.n. cum Marco Horatio Pulvillo creatus est, quo anno Porsenna rex Clusinus magno exercitu agrum Romanum invadit et Ianiculum occupat et ipsam urbem mox obsidet. Pavor magnus mentes capit adeo ut senatus plebem tributi immunem fecit, timens ne in magna inopia rerum ad hostes transfugere mallet[30]. Illo bello Horatius Cocles et Mucius Scaevola sibi aerternam famam paraverunt ac rebus gestis heroicis Romam incolumem servaverunt. Nihilominus consul Valerius quamquam imperatoriam artem parvis victoriis exhibuit Etruscos armis vincere non poterat et ad indutias impetrandas ipsam filiam Valeriam obsidem Porsennae tradidit. Mox Clelia duce virgines obsides datae custodes fefellerunt atque Romam redierunt. At Valerius fidem suam erga regem Etruscum servare volens eas in castra hostium reduxit. Tunc fidem et virtutem Romanorum admiratus Porsenna eis amicior factus bello omisso domum profectus est[31].

De quarto consulatu

[recensere | fontem recensere]

Anno 505 a.C.n. frater Publii, Marcus feliciter cum Sabinis pugnavit et de eis triumphavit. Si Plutarcho fidem habemus rempublicam regendo consilia Publii sequebatur.

Consul IV anno 504 a.C.n. cum Tito Lucretio Tricipitino creatus Valerius Publicola contra Sabinos et Veios exercitum duxit. Tunc ex agro Sabino, quia bellum cum Romanis domi frustra dissuaserat, Romam transmigravit Attius Clausus (Latine Appius Claudius) magna manu clientium comitatus, quod subsidium non parvum rebus Romanis fuit. Agris et civitate donati, tribus Claudia creata, Appius ipse in senatores adlectus paucis post annis summum magistratum adeptus est. Et eo anno consules parta magna victoria triumphaverunt[32]

De funere publico

[recensere | fontem recensere]

Anno sequenti Menenio Agrippa Publio Postumio consulibus mortuo Valerio Publicolae populus funus publicum decrevit, sive honoris tantum causa, ut vult Plutarchus[33], sive quia res familiaris eius tam exigua reperta est ut subsidio illo egeret ne sordide nimis efferretur, ut scribebant Dionysius et historici Latini qui frugalitate abstinentiaque magnorum virorum suorum gloriari solent. Certe unusquisue civis quadrantem in medium contulisse dicitur[34]. Quin etiam matronae Romanae totum annum eum luxerunt velut ac si pater eorum fuisset quia violatam pudicitiam Lucretiae una cum Lucio Bruto acriter ultus erat.

Locus prope Veliam ei posteritatique eius ad sepulturam a populo datus est, qui honos rarissimus erat : nam lex duodecim tabularum busta et sepulturas intra pomerium vetat[35].

De legibus Valeriis

[recensere | fontem recensere]

Maximas leges tulisse traditur adeo ut Plutarchus in Vitis parallelis Valerium Publicolam cum praeclaro legislatore Atheniensi Solone compararit. Pleraeque ad libertates civium Romanorum tuendas pertinent atque primo consulatu perlatae sunt tunc cum solus imperium habebat nec collega quisquam intercedere poterat[36]. Duae clarissimae sunt atque apud omnes auctores[37] inveniuntur :

  • lex de provocatione qua magistratus (in primis consules) vetabantur civem Romanum necare vel verberare vel magna summa pecuniae multare quin illi civi liceret ad populi iudicium provocare.
  • lex de sacrando cum bonis capite eius qui regni occupandi consilia inisset qua adfectatores regni impune necare dabatur, qui ita iure provocationis destituebantur.

Alias addidit Plutarchus[38] quibus Poplicola dicitur quaesturam et aerarium[39] instituisse vel multam quinque boum et duorum ovium indixisse eis qui consulis imperiis non obtemperassent vel etiam morte damnasse eos qui imperium aut quemlibet magistratum iniussu populi cepissent vel retinerent[40], vel plebem tributo liberasse quo studiosius artibus exercendis vacaret. Contra Titus Livius scribebat Valerio Publicola Tito Lucretio consulibus (508 a.C.n. ?) senatum tempore quo Porsenna urbem obsidebat plebem tributi onere solvisse, metu ne inopia rerum ad hostes tranfugeret atque Tarquinium regem restitueret.

Leges similes recentioribus temporibus historiae Romanae ab aliis Valeriis perlatae memoriae mandatae sunt : nam gens Valeria, quamvis patricia, omni aetate patrocinium plebis suscepisse[41] dicitur atque ideo Claudiorum factioni in rebus publicis adversaria fuisse, qui contra pro superbia et dominatione nobilitatis stabant. Itaque plerique historici moderni leges sub nomine Poplicolae traditas non sexto saeculo exeunte sed aliquanto postea demum perlatas arbitrantur.

De fontium fide

[recensere | fontem recensere]

Memento, amice lector, quae de Valerio Publicola tradita sunt non historiam sed mythistoriam esse, ab aliis aliter narratam. Illas res enim nobis rettulerunt sciptores plura post saecula quam evenerunt viventes. Praeterea suspicamur multa ad maiorem Valeriorum gloriam ficta addidisse historicum Valerium Antiatem qui tempore dictatoris Syllae floruisse plerumque existimatur. Quem quidem Cicero in enumeratione historicorum omisit et Titus Livius fidem dubiam historiarum eius (hodie deperditarum) nonnumquam irrisit, sed Plutarchum, quia quam plurima in vita sua Poplicolae ponere cupiebat, verisimile est multa ex eis sumpsisse. Idem de Dionysio Halicarnassensi conicere licet : nam si cum Tito Livio narrationem eius compares Publicolae partes in Antiquitatibus suis ampliasse atque exornasse videtur, quod maxime apparet in coniuratione de Tarquinio expellendo facta atque rursus in oppressione coniurationis adversus consules Vitelliorum et Aquilliorum. Etenim Dionysius tempore Augusti Romae vivebat, cui gratus esse studebat. Novo principi autem Iunii Bruti invisi erant ob caedem patris adoptivi Gai Iulii Caesaris, Valerius Messalla contra, quem potissimum praefectum urbi fecerat, amicus fidus erat et patronus litteratorum hominum[42].

At persona mythica Valerii Publicolae ad libertatem Romanam definiendam multum contulit ac velut exemplo ea utebantur ii qui concordiam ordinum et viros sapienter populares laudabant quorum unus erat Cicero qui hoc iudicium de consiliis politicis eius reliquit : haud mediocris hic, ut ego quidem intellego, vir fuit, qui modica libertate populo data facilius tenuit auctoritatem principum.[43]

Si vis plura legere

[recensere | fontem recensere]
  • Desiderius Flach, Die Gesetze der frühen römischen Republik. Darmstadii : Wissenschaftliche Buchgesellschaft, 1994. ISBN 3-534-12322-0
  • Fridericus Münzer, De Gente Valeria, dissertatio inauguralis historica, quam... publice defendet auctor Fridericus Münzer,... Oppoliae : typis E. Raabe, 1891.
  • Anna Pallud, Publius Valerius Publicola, Hypothèses 2002/1(5) pp.217-224. Francice
  • Iohannes Claudius Richard, À propos du premier triomphe de Publicola. In: Mélanges de l'Ecole française de Rome. Antiquité T. 106, N°1. 1994. pp. 403-422. [1]
  1. Cognomen Publicola quoque scribi potest.
  2. Plut. Popl. X,9.
  3. E. Pais, Storia critica di Roma II pp.117-123.
  4. Plut. I,1. Dion. Hal. IV,67,3.
  5. Plut. V et XIV,6 et XX,1. Dion. Hal. V,37.
  6. Dion. Hal. VI,39-45 et 57-58 et 69-71. Titus Livius II,30.
  7. Dion. Hal. XI,4.
  8. Plutarchus XVIII,3 et XIX.
  9. Popl. XXII,4.
  10. Ant. Rom. VIII, 39-43 et 55.
  11. Coriolanus XXXIII
  12. Nullam mentionem de ea Valeria facit Titus Livius : fortasse hanc personam commentus est Valerius Antias historicus, ad maiorem Valeriorum gloriam ?
  13. Ant. Rom. IV,67,3-4. Apud Lucretiam erat antequam Brutus adveniret.
  14. Plut., Popl. IV : "μάλιστά πως τοῖς κοινοῖς καὶ φιλανθρώποις ἐπαχθεὶς τοῦ ἀνδρός, ὅτι πᾶσιν εὐπρόσοδος ἦν τοῖς δεομένοις, καὶ τὴν οἰκίαν ἀνεῳγμένην ἀεὶ παρεῖχε, καὶ λόγον οὐδενὸς οὐδὲ χρείαν ἀπερρίπτει τῶν ταπεινῶν".
  15. Dion. Hal. V,7,4-5.
  16. Plut. Popl. cap. III-VII.
  17. II,2,11 et II,4,6.
  18. Ant. Rom. V, 14 et 16. Poplicola IX,2.
  19. Sic Dionysius, at imbre dirimuntur apud Plutarchum et vox interdiu auditur et pugna eodem die renovata Romani vincunt.
  20. Sive Silvani (Titus Livius), sive Fauni (Dionysius) sive ipsius Horatii cui lucus consecratus erat (Dionysius).
  21. Plut., Popl. IX. Val. Max. I,8,5. Dion. Hal. V,14-16.
  22. Titus Livius II,6-7. Plut. Popl. IX,9.
  23. Dion. Hal. V,14-17.
  24. Dion. Hal. V,19. Cicero, de Rep. II,54.
  25. Titus Livius II,7-8. Val. Max. IV,1,1. Plut. Popl. X. Cicero, de Rep. II,55.
  26. Titus Livius II,8,3-5. Plut. XII,5. Dion. Hal. V,19.
  27. A Plutarcho nominatur (XIV,6), Titus Livius de Valeri "necessariis" loquitur. Dionysius nihil de ea re tradidit.
  28. III,72,1.
  29. Dion. Hal. V,20
  30. Titus Livius II,9.
  31. Plutarchus XVI-XIX. Dion. Hal. V,21-35. Titus Livius II,9-15 (ordo consulum et chronologia apud eum incerta videtur).
  32. Titus Livius II,16. Plutarchus XXI. Dion. Hal. V,40-43.
  33. PoplXXIII
  34. Dion. Hal. Ant. Rom. V,48. Titus Livius II,16. Val. Max. IV,4,1.
  35. Plutarchus XXIII
  36. Titus Livius II,8,3. Plutarchus XI,1.
  37. Dion. Hal. V,19,4-5. Plut. XI,3 et XII,1. Liv. II,8. Cicero, de Rep. II,53.
  38. Cap. XI-XII.
  39. De templo Saturni loquitur qui decem post annis demum dedicatum est !
  40. Fortasse eadem est atque lex "de sacrando cum bonis etc."
  41. Titus Livius II,30 etc.
  42. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 1103-1104
  43. De Rep. II,55. Vide etiam Plut., Popl X,8.


Antecessores:
L. Iunius M.f. Brutus et Lucius Tarquinius Collatinus
Consul
508 a.C.n.
cum
Tito Lucretio Tricipitino
Successores:
ipse III et Marcus Horatius M.f. Pulvillus II


Antecessores:
T. Lucretius Tricipitinus et ipse II
Consul
507 a.C.n.
cum
Marco Horatio M.f. Pulvillo II
Successores:
Spurius Larcius Rufus (Flavus) et Titus Herminius Aquilinus


Antecessores:
Marcus Valerius Volusi f. (Volusus?) et Publius Postumius Q.f. Tubertus
Consul
504 a.C.n.
cum
Tito Lucretio Tricipitino II
Successores:
Menenius Agrippa C.f. Lanatus et Publius Postumius Q.f. Tubertus II