Jump to content

Sicbeis

E Vicipaedia
Cepae et pisces (hic sardinae): principales sicbeis taliumque ferculorum impensae (aceto omisso) ab Iosepho Recco medio saeculo XVII picta

Sicbeis[1] (conversio Latina nominis Arabici السكباج al-sikbāj) est ferculum in textibus Arabicis a saeculo X celebratum.[2] Id nomen ultimam originem suam Persicam esse reclamat, qua lingua mediaevali sik "acetum" et bāg "decoctum" significabant.[3] Ex Arabico derivantur nomina ferculorum in Europa mediaevali paratorum, videlicet Latinum scapeta,[4] Catalanum escabeig[5], Hispanicum escabeche, Francogallicum medium espinbesche,[6] Occitanum scabeg[7] (cf. Arabicum Algeriense skabetch) verbaque Italiana regionalia inter quae scabbeci in Sicilia.[8] Methodus autem, multo antiquior quam ea mediaevalia nomina, iam apud Apicium brevissime descripta est: "Ut pisces fricti diu durent: Eodem momento quo friguntur et levantur ab aceto calido perfunduntur."[9]

Liber de coquina ubi diversitates ciborum docentur: De scapeta piscium: praeceptum Latinum anno fere 1309 scriptum (Bibliotheca Nationalis Francica MS Latin 7131 f. 98v

Sicbeis vel sikbāj, fide Baghdādī auctorisque anonymi Kitāb waṣf al-ʿaṭima al-muʿtada, coqui hoc modo saeculis XIII et XIV confecerunt. Carnem satis adiposam in offas praecisam ex aqua elixaverunt; eximierunt; cinnamomo et coriandro leviter condierunt. Ius e cepis, porris, carotis, melongenis praecoctum super carnem infuserunt; rursus coxerunt. Cui iam partim coctae mixturam aceti et suci dactylorum superfuserunt, safrano tinxerunt. Ferculum iam coctum prope ignem posuerunt, concisis et inspersis amygdalis, uvis siccis, ficis siccis.[10][11]

Praeceptorum impressorum omnium antiquissimum, Catalane scriptum. Bon escabe[i]x ("sicbeis bonum"): Robertus de Nola, Libre de doctrina per a ben servir, de tallar, y del art de coch (Barcinone, 1520) f. 50r

Saepe ergo a principio praecepta sicbeidis carnes animalium plurium postulaverunt. Semel apud thesaurum Kanz al-fawāʾid fī tanwīʿ al-mawāʾid, saeculo XIII vel XIV in Aegypto scripto, non pluralitas carnis sed vervecina tanta praecepta est.[12]

Nautae nihilominus regionumque littoralium incolae sicbeis de cibo marino sine dubio cognoscebant. Scriptor enim qui "Buzurg ibn Shahriyār" appellatur, libri Kitāb ʿajāyib al-Hind(fr) de mirabilibus Indiae rebus auctor, iam saeculo X exeunte sicbeis ferculum praecipuum de piscibus factum suggessit.[13] Unum praeceptum in illo thesauro repertum, methodo omnium simplicissima adhibita, non carnes sed pisces mandavit: quo praecepto recipiuntur piscis recens, acetum, mel, tritura ʿaṭrāf al-ṯīb, piper, cepa, safranum, oleum sesaminum, farina.[12][14] Si sicbeis de piscibus epulum gentium maritimarum fuerit, facilius intellegitur cur sicbeis praecipue de piscibus ad populos mediterraneos occidentalioribus transmissum est. Eisdem enim saeculis scripta sunt prima recepta Europaea huius ferculi, omnia de piscibus composita (videlicet Latinum fortasse apud aulam Neapolitanam,[4] Catalanum aut ibidem aut in Hispania,[5] Occitanum fortasse Montispessulani,[7] Francogallicum Lutetiae elaboratum),[6] e quibus provenit traditio scapetae Europaeae et Americanae.

Sicbeis inter celeberrima fercula a populis Arabice loquentibus semper habebatur. Auctor de hoc ferculo antiquissimus, videlicet Ibn Sayyār al-Warrāq saeculo X scribens, eas res mandans, ad praecepta sua culinaria fabulam praefixit de fama antiqua sicbeidis: Chosroem I regem Persarum saeculi VI omnibus suis coquis praeparationem ferculi, quod ipsi maxime delectavissent, mandavisse; omnes, separatim laborantes, idem ferculum, videlicet sicbeis, proposuisse.[2][15] Idem auctor calipham saeculi IX Amine (Aaronis Rascidi filium), sicbeis deliciarum plenum fruentem, aequale ferculis triginta proclamavisse refert.[2][16] Anecdota etiam recitantur de Ibrāḥīm ibn al-Mahdī(en) ganeone (Aaronis Rascidi fratre ex alia matre)[14] et de al-Mutawakkil(en), calipha paulo recentiore, ambobus sicbeis amatoribus.[17][18] Sicbeis saepe in fabulis Mille noctium et unius refertur.[19] Ex alio fonte Lilia Zaouali fabulam de arte coquinaria narrat quae sicbeide sicut exemplo utitur.[2][20]

  1. Iamboninus; Martellotti (2001) pp. 315-317
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Warrāq
  3. Charles Perry in Maxime Rodinson, A. J. Arberry, Charles Perry, Medieval Arab Cookery (Totnes: Prospect Books, 2001) pp. 259, 490
  4. 4.0 4.1 "De scapeta piscium: ad scabetiam, recipe ...": Liber de coquina IV.2
  5. 5.0 5.1 Sent soví
  6. 6.0 6.1 Mesnagier 2.4.43, 2.5.134; Andrew Smith in Harlan Walker, ed., Fish: food from the waters (Totnes, 1998) (p. 304 note 8 apud Google Books); Plouvier (2014)
  7. 7.0 7.1 Modus no. 20; Carole Lambert, "La cuisine occitane à partir d'un réceptaire culinaire languedocien et de sources annexes" in Archéologie du Midi Médiéval no. 15-16 (1997) p. 297.
  8. Luigi Milanesi, Dizionario Etimologico della Lingua Siciliana (Mnamon, 2015) (s.vv. scabbeci, scapeçi apud Google Books). Clifford Wright, The Little Foods of the Mediterranean (Cantabrigiae Mass.: Harvard Common Press, 2003) (pp. 451-452 apud Google Books) ("mulinciana a schibecci" et "cucuzzeddi fritti cu schibecci", paropsides duae de melongena fricta e sicbeis)
  9. Apicius sive De re coquinaria 1.9.1
  10. Baghdadi
  11. Thesaurus (vide Zaouali (2009) pp. 77-78); Kitāb waṣf
  12. 12.0 12.1 Thesaurus; Waines (2003) p. 575; Jurafsky (2009), Jurafsky (2014)
  13. Kitāb ʿajāyib al-Hind(fr) cap. 58; Jurafsky (2009), Jurafsky (2014)
  14. 14.0 14.1 Zaouali (2009) pp. 38-40
  15. Waines (2003) p. 572; Perry (1999) pp. 134-135
  16. Perry (1999) p. 134
  17. Masʿūdī(en), Murūj aḏ-Ḏahab wa-Maʿādin al-Jawhar
  18. Waines (2003) pp. 572, 575.
  19. Perry (1999) pp. 134-135, 138.
  20. Zaouali (2009) pp. 3-4.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Historica et etymologica
  • Geert Jan van Gelder, God's Banquet (Novi Eboraci: Columbia University Press, 2000) p. 51 et passim
  • Dan Jurafsky, The Language of Food. Novi Eboraci: Norton, 2014 (quaere "sik" apud Google Books)
  • Anna Martellotti, Il "Liber de ferculis" di Giambonino da Cremona: la gastronomia araba in Occidente nella trattatistica dietetica. Fasano: Schena, 2001
  • Charles Perry, "The Food of the 'Arabian Nights'" in Harlan Walker, ed., Food in the Arts (Totnes, 1999) (pp. 134-139 apud Google Books); reimpressum titulo "A Thousand and One Fritters" in Maxime Rodinson, A. J. Arberry, Charles Perry, Medieval Arab Cookery [Totnes: Prospect Books, 2001] pp. 489-496
  • David Waines, "'Luxury Foods' in Medieval Islamic Societies" in World Archaeology vol. 34 (2003) pp. 571-580 JSTOR
  • Lilia Zaouali, Medieval Cuisine of the Islamic World. Berkeleiae, 2009 (Paginae selectae apud Google Books)
Praecepta culinaria
  • saec. X : Ibn Sayyār al-Warrāq, Kitāb al-ṭabīḫ (Kaj Öhrnberg, Sahban Mroueh, edd., Ibn Sayyār al-Warrāq: Kitāb al-ṭabīkh [Helsingiae: Finnish Oriental Society, 1987] pp. 127-132; Nawal Nasrallah, interpr., Annals of the Caliphs' Kitchens: Ibn Sayyār al-Warrāq's Tenth-Century Baghdadi Cookbook [Lugduni Batavorum: Brill, 2007] cap. 49, pp. 248-255 (Paginae selectae apud Google Books))
  • 1226 : Baghdādī, Kitāb al-ṭabīḫ (Maxime Rodinson, A. J. Arberry, Charles Perry, Medieval Arab Cookery [Totnes: Prospect Books, 2001] p. 40) ("sikbāj")
  • saec. XIII : Kitāb al-ṭabīḫ fī'l-Maǧrīb wa'l-Andalūs (A. Huici Miranda, ed., La cocina Hispano-Magrebi en la España almohade [Matriti, 1965]; Charles Perry, interpr., An Anonymous Andalusian Cookbook of the 13th Century)
  • saec. XIII exeunte : Iamboninus Cremonensis, Liber de ferculis et condimentis ("sicbeis")
  • saec. XIV? : Kitāb waṣf al-ʿaṭima al-muʿtada (Maxime Rodinson, A. J. Arberry, Charles Perry, Medieval Arab Cookery [Totnes: Prospect Books, 2001] p. 305, cf. 446) ("al-sikbāj")
  • saec. XIV : Kanz al-fawāʾid fī tanwīʿ al-mawāʾid (Manuela Marin, David Waines, edd. [Stutgardiae: Steiner, 1993]; Nawal Nasrallah, interpr., Treasure Trove of Benefits and Variety at the Table [Lugduni Batavorum: Brill, 2018] pp. 132, 154, 195, 201)
  • saec. XIV : Llibre de sent soví (Joan Santanach i Suñol, ed., Robin M. Vogelzang, interpr., The book of Sent Soví: medieval recipes from Catalonia [2008] pp. 68-69, no. xiii) ("escabeig a peix frit")
  • 1300/1309 : Liber de coquina ubi diversitates ciborum docentur (Marianne Mulon, "Deux traités inédits d'art culinaire médiéval" in Bulletin philologique et historique (jusqu'à 1610) du Comité des Travaux Historiques et Scientifiques [1968 (1971)] vol. 1 pp. 369-435) Textus
  • ante 1390 : Modus viaticorum preparandorum et salsarum ("scabeg")
  • c. 1393 : Le Mesnagier de Paris (Jérôme Pichon, ed., Le ménagier de Paris ... par un bourgeois parisien (Lutetiae, 1846-1847) vol. 2 pp. 100, 175 ("espinbesche")
  • 2009 : Lilia Zaouali, Medieval Cuisine of the Islamic World (Berkeleiae, 2009) p. 77 ("sikbāj with eggplant") (Paginae selectae apud Google Books)
  • 2013 : Habeeb Salloum et al., Scheherazade's Feasts: Foods of the Medieval Arab World (University of Pennsylvania Press, 2013) p. 123 ("samak al-sikbāj") (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Historica
Praecepta