Jump to content

Significans iter NF-κB

E Vicipaedia
Significans iter NF-κB ab signo et receptorio ad functionem cellulae mutatam.

Significans iter NF-κB est signum transductus intra cellulam quocum complexus proteinorum NF-κB (Nuclearis factor ex-kappa-catena-levi-intentoris cellularum B activatarum) ADN transcriptionem, cytokinorum exstructionem (inflammationem), cellularum superstitem (cancer, apoptosis) tuetur.

Conferatur pagina principalis: NF-κB.

Complexus proteinorum NF-κB in cellularum cytoplasmate plerarumque invenitur, ubi stimulo externo ex NF-κB enzymum IκB kinasi IKK proteinum IκBα removetur. Deinde complexus parvior - nunc activus vocatur - in cellulae nucleum translocatus est.

De excitatione itineris NF-κB et effectibus

[recensere | fontem recensere]

Factor necrosis tumoris alpha significantem iter hoc inducere potest[1]. Effectus sunt incrementum genorum, quae contra apoptosem agunt, Bcl-xL, A1/Bfl-1, (c-IAP)1/2, XIAP (sive hILP) velut cFLIP, quod est inhibitor caspasis 8[2]. Caspasis 8 est unus ex effectoribus exitii cellularum (apoptosis).

Variae substantiae iter inhibent ut curcurminum, ginkgo, quercetinum, tocotrienola (vitamina E), velut coffeae, iuglanti, origani extractiones.

  1. Ranjan K, Pathak C (2016). "FADD regulates NF-κB activation and promotes ubiquitination of cFLIPL to induce apoptosis". Sci Rep 14 (6): 22787 
  2. Micheau O, Lens S, Gaide O, Alevizopoulos K, Tschopp J (2001). "NF-kappaB signals induce the expression of c-FLIP". Mol Cell Biol 21 (16): 5299-305 

Nexus interni

biochemia

Haec stipula ad biochemiam spectat. Amplifica, si potes!

stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!