Styx
Styx (Graece Στύξ) in mythologia Graeca est flumen aut palus, ultimae mortalium terrae et Tartari, Ditis domus, limes. Manibus flumen transeundum est, ne in aeternum vagentur. Quare nummus in ore mortui ponitur, quem Charoni, portitori Stygio, dent. Styx in multis libris, sicut in Aeneide, Descriptione Graeciae, Odyssea, apparet.
De iuramento et magica vi
[recensere | fontem recensere]Antiquis Graecis iuramentum per Stygis undam omnium maxime horrendum videbatur. Tum dii quoque a periurio abhorrebant. Quod memorare non praetermittit Here in Iliade cum coram Iove culpam a se in Posidonem reicere conatur[1] Poenae enim quas dei dabant si periurium libata Stygia aqua fecissent in Theogonia describuntur, in loco fortasse interpolatoː totum annum sine spiritu et sine voce iacebant, ac deinde per novem annos a consiliis et conviviis deorum excludebantur. Decimo demum anno in Olympum rursus admittebantur[2]
Eius unda proprietates magicas habere credebatur. Exempli gratia Thetis filium Achillem in Stygem immersit, immunis a vulneribus ut fieret. Talo tantum vulnerari poterat quia hac parte corporis mater eum retinuit nec aqua Stygia submersa erat.
Nympha
[recensere | fontem recensere]Nympha Styx est filia Oceani et Tethyos. Unus e Titanibus, Pallas, est eius maritus. Cum Iuppiter omnes immortales ad bellum adversus Titanes convocasset, prima Styx cum liberis advenit. Qua de causa a Cronida multos honores accepit inter quos praecipuum fuit 'magnum deorum iuramentum'[3].
Notae
[recensere | fontem recensere]Fontes
[recensere | fontem recensere]- Hesiodus, Theogonia 383-403 et 775-806.
- Ilias II.755, VIII.369, XIV.271-275, XV.37.
- Odyssea X.514.
- Ovidius, Metamorphoses I.139, 189, 737. II.101. III.76, 272, 290, 505, 695. IV.434-437 etc.
- Plato, Phaedo 113b-c
- Seneca, Thyestes 666-7 et Agamemnon 755.
- Vergilius, Aeneis, III.215, IV.638 et 699, V.855, VI.134-439, VII.476 et 773, VIII.296, IX.104, XII.91.
- Georgica I.243, III.551, IV.480 et 506.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Jean Bollack, "Styx et serments", Revue des Études Grecques, 1958ː 1-35
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Stygem spectant. |