Jump to content

Syndroma intervalli QT longi

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Intervallum QT (caerulea linea infra visibilis) contractionem et relaxationem myocardii indicat. Intervallum longius quam 480 ms periculosum est.

Syndroma intervalli QT longi sive abbreviatura internationalis LQTS (ICD-10: I45.8) est perturbatio repolarisationis cordis periculum mortis repentinae complectens. Symptomata possunt esse sensus rhythmi perturbati cordis, convulsiones. Non raro causa genetica cognoscibilis est.

Hodie syndroma intervalli QT longi non raritas spectatur, quia praevalentia sua aestimatur 1 : 2 500[1].

Intervallum QT

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Intervallum QT.

Aetiologia (causa)

[recensere | fontem recensere]

Hactenus varia pericula ortus syndromae intervalli QT longi inventa sunt:

  • Genus femininum
  • Aetas provecta
  • Insufficientia renum sive hepatis
  • LQTS vel syndromae eius in familia notae
  • Morbi cardiovasculares praesentes
  • Perturbationes electrolytorum sanguinis, scilicet hypokalaemia, hypocalcaemia, hypomagnesaemia
  • Mutationes geneticae
  • Opera et cogitationes faticantes

Ut causae LQTS nonnullae mutationes geneticae inventae sunt.

Symptomata sensus rhythmi perturbati de repente prodire possunt. Etiam convulsiones occurrunt[2].

Exemplum electrocardiogrammatis intervallum QT longius (477 ms) monstrans

Descriptio symptatum aegroti, electrocardiogramma cum intervallo longiore (nonnumquam autem non semper perseverans), anamnesis familiaris apta diagnosem morbi elucere possunt.

In tractando LTQS secundum aetiologiam medicamenta ut beta receptoriorum inhibitores vel Mexiletinum commendari licent. Opera laboriosa vitanda sint. Nonnulla medicamenta periculosa sunt, per exemplum erythromycinum (antibioticum), antiarrhythmica classis III. Implantatio cardiovertoris et defibrillatoris (ICD) commendanda est.

Nexus interni

  1. Viskin S. (Dec 2020). "Important Developments in Long QT Syndrome: Not Only for Arrhythmia Specialists". Circulation 142 (25): 2416-9 
  2. Auerbach DS, McNitt S, Gross RA, Zareba W, Dirksen RT, Moss AJ (2016). "Genetic biomarkers for the risk of seizures in long QT syndrome". Neurology 87 (16): 1660-8 

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]