Tabernaculum (Christianismus)
Tabernaculum in Ecclesia Catholica Romana et in Ecclesia Vetere Catholica est arca aut cista in qua reliqua sacramenti, id est panis consecratus (et nonnunquam vinum consecratum), servata sunt. Usitate aut in altare maiore situm aut in apsidis latere artificio quodam et expolitione confectum collocatum est. Locus adorationis esse solet.
Contra in quibusdam ecclesiis Protestantibus et apud Mormones, imprimis in terris linguae Anglicae, tabernaculum (Anglice: tabernacle) aedificium ecclesiasticum vel locus congregationis valet.[1]
Origo nominis
[recensere | fontem recensere]Nomen e Vetere Tetamento sive Thanach sumptum est; vox Hebraica משכן ("domicilium", "sedes" - locus, ubi Deus inter homines habitat) in Biblia Vulgata verbis "tabernaculum testimonii" Latine versa est. Hoc in tabernaculo tabulae legis (tabulae decalogi) Moysi in monte Sinai datae quasi sanctissimum asservatae et ab Israëlitis per desertum peregrinantibus secum latae sunt. Usus ecclesiae Catholicae simul "Hierosolyma coelestia" indicat (vide: Eschatologia), quae "tabernaculum Dei cum hominibus" appellatur (Apc 21,3).
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Claus Bernet: Der Tabernakel und das Neue Jerusalem. Norderstedt 2015, ISBN 978-3-7386-3493-8.
- Hans Caspary: Das Sakramentstabernakel in Italien bis zum Konzil von Trient. Gestalt, Ikonographie und Symbolik, kultische Funktion. Monaci 1964.
- Emil J. Lengeling: Die Bedeutung des Tabernakels im katholischen Kirchenbau. In: Liturgisches Jahrbuch. 16. Jahr (1966), p. 156–186.
- Edmond Maffei: La Réservation Eucharistique jusqu’à la Renaissance. Bruxellis 1942.
- Otto Nußbaum: Die Aufbewahrung der Eucharistie (Theophaneia, 29). Bonnae 1979.
- Achim Timmermann: Real presence. Sacrament houses and the body of Christ, c. 1270–1600 (Architectura Medii Aevi, 4). Turnhout 2010.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad tabernaculum spectant. |