Theodora et Didymus
Sancti Theodora et Didymus, circa annum 304 mortui, fuerunt martyres Christiani, Alexandriae Diocletiano imperante passi. Memoria eorum ab Ecclesia Catholica die 28 Aprilis, ab Orthodoxa 5 Aprilis et 27 Maii colitur.
Vita
[recensere | fontem recensere]Theodora Alexandrina virgo nobilis Christiana nuptum ire nolebat et pro eo a rectore urbis damnata et in lupanar missa est; Didymus miles Theodoram amans primus ad eam intraverat et vestem armaque sua virgini dedit, ut evaderet; ipse in veste Theodorae mansit. Eo inventus capite damnatus est, corpusque eius incensum est.
Haec est narratio passionis Theodorae et Didymi Graecae. Ambrosius Mediolanensis in de virginibus sic narrat:
- Antiochena virgo, cum sacrificare idolis recusaret, ad lupanar damnata, inde militis christiani opera, mutatis inter se vestibus, sine ullo pudoris damno evadit; at cum ille propterea duceretur ad supplicium, haec e vestigio rediens, constanter de palma cum eodem contendit, qua tandem uterque donati sunt.
Nomina martyrum non refert et Antiochenam virginem appellat, sed traditio hanc fabulam pro narratione de Theodora et Didymo habet; Theodora ergo Didymum non reliquit et ipsa cum eo occisa est. Sine nominibus et in Legenda aurea narratur.
Memoria
[recensere | fontem recensere]Petri Cornellii tragoedia Τhéodore (1646) nota est, Handelii oratorium multaque alia opera.