Theognis
Theognis (-idis; Graece: Θέογνις) Megarensis fuit poëta elegiacus Graecus, saeculi a.C.n. sexti. Qui exstat unicus huius litterarum generis auctor, cuius opera libris manu scriptis tradita usque ad nos pervenerunt; ceteros ut Solonem, Tyrtaeum, Mimnermum solum ex fragmentis apud scriptores pedestres servatis cognovimus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Consentiunt Chronicae Theognidem floruisse quinquagesima octava Olympiade, hoc est medio saeculo a.C.n. sexto. De eius origine antiquitus diu disputatum est, cum Plato eum in libro suo de Re publica scripto civem Megarae Siculae fuisse contendit, alii autem Megarae ad Isthmum sitae natum habent. Nam ipse v. 19 sqq. tantum prodit se Megarensem esse. Quae de exilio Theognidis aut de eius erga Cyrnum amore relata legimus, non digna sunt ut credantur, quippe quae e poëmatis hausta.
Opera
[recensere | fontem recensere]Corpus illud elegiacum quod Theognidis nomen prae se fert e 1431 versibus constat. Singula poëmata, quorum pars magna confinia unius distichi non excedit, saepe Cyrnum quendam adloquuntur puerum hortanturque ad virtutem rectamque vitam. Qui inscribitur liber secundus elegiarum, re vera sylloge antiqua est carminum amatoriorum postea cum ceteris Theognideis copulata. Cum in libro primo versus noti Solonis Mimnermi Tyrtaei Eueni aliorum inveniantur, constat et hunc non totum a Theognide esse compositum. Altero poëmate alterum sine ullo ordine excipienti multisque perperam iteratis, longa erat estque nostris diebus quaestio Theognidea quae ad collectionis originem et auctores spectat.
Et Fridericus Nietzsche operas Theognidis in philologia studuit.[1]
Elegia de sigillo
[recensere | fontem recensere]Celeberrima est quia prima in historia artis poëticae tractat furtum operis ab alio auctore sive, ut cum Martiale dicere solemus, "plagiario" commissum. Dicit enim poëta in elegia (v. 19 ss.):
- Κύρνε, σοφιζομένῳ μὲν ἐμοὶ σφρηγὶς ἐπικείσθω
- τοῖσδ' ἔπεσιν· λήσει δ' οὔποτε κλεπτόμενα,
- οὐδέ τις ἀλλάξει κάκιον τοὐσθλοῦ παρεόντος
- ὦδε δὲ πᾶς τις ἐρεῖ· "Θεύγνιδός ἐστιν ἔπη
- τοῦ Μεγαρέως." Πάντας δὲ κατ' ἀνθρώπους ὀνομαστός."
- Cyrne, mihi componenti sigillum imponatur
- his versibus. Numquam furtim surripientur,
- neque est qui accipiat peius in commercio, si melius adest.
- Sic autem dicet quisque: "Theognidis sunt versus
- Megarensis." Notus est omnibus hominibus.
Fontes
[recensere | fontem recensere]Editiones et Dissertationes
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Theognis spectant. |
- Joachim Camerarius (1551)
- Augustus Immanuel Bekker (1815)
- Fridericus Welcker (1826)
- Theodorus Bergk (1843)
- Ricardus Reitzenstein, Epigramm und Skolion (1893)
- Ernestus Harrison, Studies in Theognis (1902)
- Thomas Hudson-Williams, The elegies of Theognis and other elegies included in the Theognidean sylloge (1910)
- Felix Jacoby, Theognis (1931)
- Iosephus Kroll, Theognis-Interpretationen (1936)
- Ioannes Carrière, Théognis de Mégare (1948)
- Aurelius Peretti, Teognide nella tradizione gnomologica (1953)
- Duglasius Young (1961)
- M. L. West, Iambi et elegi Graeci ante Alexandrum cantati (Oxonii: Clarendon Press 1971-1972; editio nova 1989-1992; in uno volumine impressa 1998. ISBN 0-19-815266-3)
- Henricus Selle, Theognis und die Theognidea (2008)