Jump to content

Antinatalismus

E Vicipaedia

Antinatalismus est doctrina quae hominem nasci malum esse praecipit. In historia Theognis[1], Sophocles apud Oedipus Coloneus[2], Liber Ecclesiastes[3] c et Liber Iob[4] cosmotheoriam antinatalistam scripserunt. Philosophi pessimistae sicut Abulola Moarrensis[5], Arthurus Schopenhauer[6], Aemilius Michael Cioran[7]. Petrus Wessel Zapffe[8] et David Benatar[9] antinatalistae erant. Quod ad superincolationem attinet, Aristoteles[10] et Thomas Robertus Malthus natalitatem humanam reprimere voluerunt, et motus voluntariae exstinctionis generis humani etiam exstinctionem gentis humani voluit contra eos qui natalismo favent.

Antinatalismus plerumque ad nimiam hominum multitudinem spectat quae planetae multa et gravia damna intulitː ita iam antiqui Graeci Iovem bellum Troianum ad onus quo Terra obruebatur sublevandum excitasse vulgo narrabant[11].

Nexus interni

  1. Πάντων μεν μη φυναι επιχθονίονσιν αριστον, μεδ' εσιδειν αυγας οζεος ηελίου. (terram habitantibus optimum est non nasci, nec lucem solis videre.) - Theognis 425-6
  2. "μὴ φῦναι τὸν ἅπαντα νικᾷ λόγον," (non nasci optimum est), versus 1224.
  3. 4:1-3. et 6:3
  4. "Pereat dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est: “Conceptus est homo ", 3:3 (verba Iob)
  5. Kutášnica.com/biography/al-Maarri al-Ma'arri | Biography | Britannica.com. . Encyclopædia Britannica 
  6. A. Schopenhauer, Die Welt als Wille und Vorstellung.
  7. E. M. Cioran, L'inconvénient d'être né.
  8. Peter Wessel Zapffe, Om det tragiske
  9. D. Benatar, Better Never to Have Been: The Harm of Coming Into Existence
  10. Politica II.6.10-12 et II.7.5 et VII.16.15. Cf Plato, Politia 460a et 461c.
  11. Exempli gratia Euripides, Helena 38-40ː πόλεμον γὰρ εἰσήνεγκεν Ἑλλήνων χθονὶ καὶ Φρυξὶ δυστήνοισιν, ὡς ὄχλου βροτῶν πλήθους τε κουφίσειε μητέρα χθόνα = "bellum enim Graeciae et miseris Phrygiis intulit ut matrem Terram turba et multitudine mortalium levaret". Cf etiam Orestes 1640-2 et Electra 1282-3.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Ken Coates, Anti-Natalism: Rejectionist Philosophy from Buddihism and Benatar anno 2016
  • Kateřina Lochmanová, Michael Kutáš, Filip Svoboda, Théophile De Giraud, Markéta Polendodniková, Karim Akerma, Jan Koumar, Julio Cabrera, Vlastimil Vohánska, History of Antinatalism How Philosophy Has Challenged the Question of Procreation, Independently published, anno 2020 ISBN 9798645624255.