Topothesia
Appearance
Topothesia (a Graeco τοποθεσία 'descriptio loci'[1]) est "fictus secundum poeticam licentiam locus."[2] Cicero esse videtur, qui primus topothesiam mutuatus est Graecisque litteris in epistulis Attico amico missis scripsit. Apud eum topothesia simpliciter descriptionem structuralem aedificii aut portus significat.[3] Sed iam apud Servium de ficta descriptione agitur.[4] Topothesia re vera locum significat intra textum positum ubi tenor narrationis rite interrumpitur formula introductionis,[5] sicut est locus illa apud Ovidium:[6]
- Met. 8.788-789: "est locus extremis Scythiae glacialis in oris, / triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus"
- Met. 15.332-333: "est locus Arcadiae, Pheneon dixere priores, / ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto"
- Her. 16.53-56: "est locus in mediis nemorosae vallibus Idae / devius et piceis ilicibusque frequens, / qui nec ovis placidae nec amantis saxa capellae / nec patulo tardae carpitur ore bovis. "
Sunt qui topothesiam genus enargiae (Graece: ἐνάργεια 'inlustratio, evidentia') esse putent,[7] qua narratio ornetur, ut vivida et vegeta fiat.[8]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Diodorus Siculus Bibl.Hist. 1.42.
- ↑ Servius in commentariis in Vergilii Aeneidos libros 1.159.1.
- ↑ Cic. Att. 1.13.5 "τοποθεσίαν quam postulas Miseni et Puteolorum includam orationi meae." Cf. Att. 1.16.17-
- ↑ Serv. in Aen. 1.159 "Est in secessu topothesia est, id est fictus secundum poeticam licentiam locus. ne autem videatur penitus a veritate discedere, Hispaniensis Carthaginis portum descripsit. ceterum hunc locum in Africa nusquam esse constat, nec incongrue propter nominis similitudinem posuit. nam topographia est rei verae descriptio."
- ↑ Hinds 2002.
- ↑ Anderson 1996a: 250; 1996b: 407, 441.
- ↑ Zimmermann 2005: 196, 321.
- ↑ Quint. Inst. 6.2.32; 8.3.61.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Anderson, William S. (1996a) Metamorphoses, Books 1-5. University of Oklahoma Press.
- Anderson, William S. (1996b) Metamorphoses, Books 6-10. University of Oklahoma Press
- Hinds, Stephen (2002) Landscape with figures: aesthetics of place in the Metamorphoses and its tradition. The Cambridge Companion to Ovid, ed. Philip R. Hardie, 122-149. Cambridge University Press.
- Zimmerman, Brett (2005) Edgar Allan Poe: Rhetoric and Style. McGill-Queen's University Press.