Transcarpathia
Transcarpathia[1] vel Subcarpathia[2], etiam Ruthenia Subcarpathica[3] (Russinice Подкарпатя, Підкарпатя, Hungarice Kárpátalja, Polonice Zakarpacie, Ucrainice Закарпаття, Slovacice Podkarpatská Rus) est regio historica et geographica in parte meridionali et orientali Europae, quam a tribus partibus Carpates montes circumcingunt. Rutheni, Hungari, Poloni. Ucraini et Slovaci Transcarpathiam incolunt. Nunc ad regionem Transcarpathicam Ucrainae, regionem Epuriensem Slovaciae, palatinatus Poloniae Antecarpaticum et Poloniae Minoris et circulum Maramarosiensem Dacoromaniae Transcarpathia historica pertinet. Unghvar et Munchatium et Peregium sunt Transcarpathiae urbes maiores. Dominorum Campus(uk)[4] est vicus antiquus.
Historia
[recensere | fontem recensere]A saeculo X Transcarpathia regni Hungariae pars fuit. Saeculo XVI pars regionis Transsilvanica facta est. A saeculo XVII Imperii Habsburgensis et Austro-Hungarici pars fuit; tunc in comitatus Hungariae Bereghiensem, Unghvariensem et Ugotsensem terrae Transcarpathicae inslusae sunt.
Imperio Austro-Hungarico post Bellum orbis terrarum priorem dissoluto secundum foedus apud Trianonium sanctum Cechoslovaca facta est. Ab anno 1940 Hungarica et ab anno 1944 pars maior Ucrainica.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Lineamenta historiae Ecclesiae Transcarpathiae", — Orientalia christiana periodica, vol. 37-38, 1971, p. 517; Transcarpatia, — dioecesis Transcarpatiae Latinorum. Gerarchia cattolica ..., 2003, p. 441.
- ↑ Documenta Pontificum Romanorum historiam Ucrainae illustrantia (1075-1953): 1700-1953, 1954, p. 592; Analecta OSBM, 1949, p. XI.
- ↑ Vel Trancarpathica, Subcarpathanea etc,
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. I, p. 653 (Ucrainice Руське Поле).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 48°20′0″N 23°14′0″E • Treccani • Большая российская энциклопедия |