Turma nationalis Australiae (harpastum XV)
![]() |
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Turma nationalis Australiae harpasti XV virilis est turma harpasti XV virilis, quae pro natione Australia certat. Saepe Wallabies vocatur ab animali nationali terrae, id est Macropodidis minoribus, quibus est id nomen in Anglica lingua.
Australia in cunctis decem Certaminibus Mundanis Harpasticis Virilibus certavit, bis summum bisque secundum honorem adepta. Eius igitur certaminis est tertia maxima victrix post Novam Zelandiam et Africam Australem. Nam Angliam in finali 1991 ad Twickenham vicit iterumque in finali 1999 Franciam. Etiam in finalem pervenit 2003 et 2015, victa autem est ab Anglia et Nova Zelandia.
Wallabies quotannis etiam in Certamine Harpastico (usque ad annum 2011 "Trium Nationum") cum paribus turmis australibus Argentinae, Novae Zelandiae et Africae Australis certant et quater vicerunt (2000, 2001, 2011, 2015). Ludis Certaminis Harpastici contra Argentinam de Tropaeo Puma, contra Novam Zelandiam de Poculo Bledisloe, et contra Africam Australem de Patella Provocatoria Mandela decertant.
Necnon Australia in test match quascumque nationes harpasticas experitur. Primo lusu Sydneii anno 1899 turmam Britannicam itinerantem vicit.
Wallabies reguntur a collegio superiore Rugby Australia, quod apud decem pares in ordine prima societatis universalis World Rugby censetur. Turma et domi et foras colores athleticos patrios viridem et aureum induit.
Anno 2001 Wallabies titulo "Turma Anni" ab World Rugby honorati sunt. Quindecim harpastici, qui pro Wallabies luserunt, in Atrium Clarorum World Rugby inducti sunt.
Historia
[recensere | fontem recensere]Anni 1990
[recensere | fontem recensere]
Augusto 1990 Australiani primam post quattuor annos victoriam in Nova Zelanda adepti sunt. Ideo refectis animis Certamen Mundanum 1991 inierunt. Lusibus serialibus vicerunt Argentinam, 38–3 Cumbriam, pluvio quasi immersi 9–3 Samoam. Finali quartario Hibernis Dublini congressi, paucis secundis in horologio manentibus 18–15 vincebantur cum Michael Lynagh in angulo campi numerans animum Hibernorum fregit Australiamque in semifinalem salvam misit.[1] Ibi cito super adversariam Novam Zelandiam 13–3 praecucurrerunt, tum All Blacks aciem pulsantes feliciter defenderunt. In finali ad Twickenham cum Anglia certaverunt. Angli lusum solitam anterioribus pendentem in magis cursorium mutare temptarunt; quod male eis cessit, cum Australia victoriam 12–6 assequeretur.[2] David Campese titulo "lusor certaminis" laudatus est ob sex conatus numeratos et lusum omnino optimum. Ovationes in Australia in turmae victricis honorem factae sunt.
Anno 1992 Africa Australi iterum in ludos harpasticos admissa ob apartheid destitutam, eo iter Australiani fecerunt, et in primo test match inter Wallabies et Springboks post intervallum plus quam viginti annorum vicerunt. Item in 1993 Springboks in Australia tres test match luserunt, e quibus duae victoriae Wallabies evenerunt.[3] Anno 1994 Australiani inter alios eventus bis Hiberniam, bis Italiam, bisque Argentinam vicerunt. Tituli autem defensio in Africa Australi 1995 clade contra hospitem incepit. Victoriae secutae sunt in ceteris ludis serialibus contra Canadam et Romaniam, sed in finali quartario Australiam Anglia e certamine eiecit, Rob Andrew recussu in tempore producto numerum finalem 22:25 firmante.[4][5] Hic fuit secundus pessimus eventus Australiae in Certamine Mundano.
His annis magna vicissitudine ludus harpasticus in professionem vertebatur. Augusto 1995 IRFB ludum mercennariis aperuit ut turmis pecuniosis meliores lusores supplerentur. Eodem anno collegia harpastica Africae Australis, Novae Zelandiae, et Australiae consortium SANZAR constituerunt, quod ius emittendi duorum certaminum novorum, Trium Nationum et Super 12, venditaret.[6] Cum parum temporis remaneret ut turmae per menses itinerarentur, hic mos statim destitutus est. In tutelam lusorum mercennariorum Australianorum Consociatio Lusorum Harpasticorum (Rugby Union Players' Association) constituta est.[7]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Richard Seeckts (1991-10-20). "Lynagh silences Lansdowne Road". ESPN
- ↑ "Rugby World Cup 1991: Overview". rugbyworldcup.com. 2019
- ↑ Henri Garcia (2011). La fabuleuse histoire du rugby. Paris: Éditions de La Martinière. pp. 830–840. ISBN 978-2-7324-4528-1
- ↑ "Rugby World Cup 1995: Overview". rugbyworldcup.com. 2019
- ↑ "1995: England 25-22 Australia". BBC. 2003-09-24
- ↑ Bob Howitt (2005). SANZAR Saga: Ten Years of Super 12 and Tri-Nations Rugby. New York: HarperCollins Publishers. pp. 7. ISBN 1-86950-566-2
- ↑ "What is RUPA?". Rugby Union Players' Association. 2020